[4]
omnia1 domestica
atque urbana mitto, quae tanta sunt ut numquam
Hannibal huic urbi tantum mali optarit quantum illi effecerint2.
ad ipsas venio provincias; quarum Macedonia, quae
erat antea munita plurimorum imperatorum non turribus sed
tropaeis, quae multis victoriis erat iam diu triumphisque
pacata, sic a barbaris, quibus est propter avaritiam pax
erepta, vexatur ut Thessalonicenses positi in gremio imperi
nostri relinquere oppidum et arcem munire cogantur,
ut via illa nostra quae per Macedoniam est usque ad
Hellespontum militaris non solum excursionibus barbarorum
sit infesta, sed etiam castris Thraeciis distincta ac
notata. ita gentes eae quae, ut pace uterentur, vim3 argenti
dederant praeclaro nostro imperatori4, ut exhaustas domos
replere possent, pro empta pace bellum nobis prope iustum
intulerunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.