[17]
atqui duas Gallias qui decernit consulibus duobus, hos
retinet ambo; qui autem alteram Galliam et aut Syriam aut
Macedoniam, tamen alterum retinet et1 in utriusque pari
scelere disparem condicionem facit. 'faciam,' inquit, 'illas
praetorias, ut Pisoni et Gabinio succedatur statim.' si hic
sinat! tum enim tribunus intercedere poterit, nunc non
potest. itaque ego idem, qui nunc consulibus iis qui
designati erunt Syriam Macedoniamque decerno, decernam
easdem praetorias, ut et praetores annuas provincias
habeant2 et eos quam primum videamus quos animo
aequo videre non possumus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.