[19]
quis
plenior inimicorum fuit C. Mario? L. Crassus, M. Scaurus
alieni1, inimici omnes Metelli: at ii non modo illum inimicum
ex Gallia sententiis suis non detrahebant, sed ei2 propter
rationem Gallici belli provinciam extra ordinem decernebant.
bellum in Gallia maximum gestum est; domitae sunt a
Caesare maximae nationes, sed nondum legibus, nondum
iure certo, nondum satis firma pace devinctae. bellum adfectum
videmus et, vere ut dicam, paene confectum3, sed ita
ut, si idem extrema persequitur qui inchoavit, iam omnia
perfecta videamus, si succeditur, periculum sit ne instauratas
maximi belli reliquias ac renovatas audiamus. ergo ego
senator—inimicus, si ita vultis, homini—amicus esse, sicut
semper fui, rei publicae debeo.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.