[22]
multa
praetereo, quod intueor coram haec lumina atque ornamenta
rei publicae, P. Servilium et M. Lucullum. Vtinam etiam
L. Lucullus illic adsideret1! quae fuerunt inimicitiae in civitate
graviores quam Lucullorum atque Servili? quas in viris
fortissimis non solum exstinxit rei publicae utilitas2 dignitasque
ipsorum, sed etiam ad amicitiam consuetudinemque traduxit.
quid? Q. Metellus Nepos nonne consul in templo Iovis
optimi maximi, permotus cum auctoritate vestra tum illius3
P. Servili incredibili gravitate dicendi, absens mecum summo
suo beneficio rediit in gratiam? an ego possum huic esse
inimicus cuius litteris fama nuntiis celebrantur aures cotidie
meae novis nominibus gentium nationum locorum?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.