[27]
in quo ego,
quo consule referente primum decem dierum est supplicatio
decreta Cn. Pompeio Mithridate interfecto et confecto
Mithridatico bello, et cuius sententia primum duplicata est
supplicatio consularis,—mihi enim estis adsensi cum, eiusdem
Pompei litteris recitatis, confectis omnibus maritimis terrestribusque
bellis, supplicationem dierum1 decem2 decrevistis,—
sum Cn. Pompei virtutem et animi magnitudinem admiratus,
quod, cum ipse ceteris omnibus esset omni honore antelatus,
ampliorem honorem alteri tribuebat quam ipse erat consecutus.
ergo in illa supplicatione quam ego decrevi, res ipsa
tributa est dis immortalibus et maiorum institutis et utilitati
rei publicae, sed dignitas verborum, honos et novitas et numerus
dierum Caesaris ipsius laudi gloriaeque concessus est.
relatum est ad nos nuper de stipendio exercitus:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.