12.
[29]
et quoniam pecunias aliorum despicis, de tuis divitiis
intolerantissime gloriaris, volo uti mihi respondeas, fecerisne
foedera tribunus plebis cum civitatibus, cum regibus, cum
tetrarchis; erogarisne pecunias ex aerario tuis legibus; eripuerisne
partis illo tempore carissimas partim a Caesare,
partim a publicanis? quae cum ita sint, quaero ex te sisne
ex pauperrimo dives factus illo ipso anno quo lex lata est de
pecuniis repetundis acerrima, ut omnes intellegere possent
a te non modo nostra acta, quos tyrannos vocas, sed etiam
amicissimi tui legem esse contemptam; apud quem tu etiam
nos criminari soles, qui illi sumus amicissimi, cum tu ei1
contumeliosissime totiens2 male dicas quotiens te illi adfinem
esse dicis.
[30]
atque etiam illud scire ex te cupio, quo consilio aut qua
mente feceris ut in epulo Q. Arri, familiaris mei, cum toga
pulla accumberes? quem umquam videris, quem audieris?
quo exemplo, quo more feceris? dices supplicationes te
illas non probasse. optime: nullae fuerint3 supplicationes.
videsne me nihil de anni illius causa, nihil de eo quod tibi
commune cum summis viris esse videatur, sed de tuis propriis
sceleribus ex te quaerere? nulla supplicatio fuerit.
cedo quis umquam cenarit atratus? ita enim illud epulum
est funebre ut munus sit funeris, epulae quidem ipsae dignitatis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.