[32]
hunc tu morem
ignorabas? numquam epulum videras? numquam puer aut
adulescens inter cocos1 fueras? Fausti, adulescentis nobilissimi,
paulo ante ex epulo magnificentissimo famem illam
veterem tuam non expleras2? quem accumbere atratum
videras? dominum cum toga pulla et eius amicos ante convivium3?
quae tanta te4 tenuit amentia5 ut, nisi id fecisses
quod fas non fuit, nisi violasses templum Castoris, nomen
epuli, oculos civium, morem veterem, eius qui te invitarat
auctoritatem, parum putares testificatum esse supplicationes
te illas non putare?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.