[7]
qua re
peto a te ut mihi ignoscas, Vatini, ei cum1 patriae pepercerim2
quam servaram3, et, si ego te perditorem4 et vexatorem rei
publicae fero, tu me conservatorem et custodem feras.
deinde eius viri discessum increpas quem vides omnium
civium desiderio, ipsius denique rei publicae luctu esse
revocatum5. at enim6 dixisti non mea sed rei publicae causa
homines de meo reditu laborasse: quasi vero quisquam vir
excellenti animo in rem publicam ingressus optabilius quicquam
arbitretur quam se a suis civibus rei publicae causa
diligi!
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 ei cum scripsi (Cl. Qu. iv. 174): et cum PBG all. (infra § 29; Sest. § 103): cum Hks: cum et Schol.: cum ei C. Fr. Hermann, edd.: quod ei Madv.
2 pepercerim P rell.: pepercissem Schol. (sed hic sine voc. seq. quam): peperci Hermann, edd.
3 servaram PBςH: serueueram Schol.
4 proditorem Reid
5 revocatum ? Klotz
6 Ita enim Bake
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.