[40]
tu deligas ex omni
populo aut amicos tuos aut inimicos meos aut denique eos
quos inexorabilis, quos inhumanos, quos crudelis existimes;
tu me ignaro, nec opinante, inscio convoces1 et tuos et
tuorum amicorum2 necessarios, iniquos3 vel4 meos vel etiam
defensorum meorum, eodemque adiungas quos natura putes
asperos atque omnibus iniquos; deinde effundas repente ut
ante consessum meorum iudicum videam quam potuerim
qui essent futuri suspicari, apud eosque me5 ne quinque
quidem reiectis, quod in proximo reo de consili sententia
constitutum est, cogas causam de fortunis omnibus dicere?
non enim,
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.