[66]
sed ea res, iudices, haud scio an plus mihi profuerit quam1
si mihi tum essent omnes gratulati2. nam postea quam sensi
populi Romani3 auris hebetiores, oculos autem esse4 acris
atque acutos5, destiti quid de me audituri essent homines
cogitare; feci ut postea cotidie praesentem me viderent,
habitavi in oculis, pressi forum6; neminem a congressu meo
neque ianitor meus neque somnus absterruit. ecquid7 ego
dicam de occupatis meis temporibus, cui fuerit ne otium
quidem umquam8 otiosum? nam quas tu commemoras,
Cassi, legere te solere orationes, cum otiosus sis, has ego
scripsi ludis9 et feriis10, ne omnino umquam essem otiosus.
etenim M. Catonis illud quod in principio scripsit Originum
suarum11 semper magnificum et praeclarum putavi, 'clarorum
virorum12 atque magnorum non minus oti quam negoti
rationem exstare oportere.' itaque13 si quam habeo laudem,
quae quanta sit nescio, parta Romae est, quaesita in foro;
meaque privata consilia publici quoque casus comprobaverunt,
ut etiam summa res publica mihi domi fuerit gerenda
et urbs in urbe servanda.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 an pluris mihi fuerit quam Schol.
2 gratulati TE, Schol.: congratulati cett.
3 populi R. c: p. R. TEa: populum R. cett.
4 autem esse TE: om. cett.
5 acutos TEa: acutos habere cett.
6 forum Pantagathus: eorum codd.
7 ecquid ed. Gryph.: et quid codd.: sed quid Lambinus
8 ne otium (negocium a) quidem umquam TEa: negotium (quidem add. bς) nunquam cett.
10 feriis TE: ferus cett.
11 quod ... suarum fort. delendum (colon numero caret)
12 virorum hominum TE (contra Schol.)
13 itaque TEc2: ita cett.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.