previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

28. [68]

nam quod ais, Cassi, non plus me Plancio debere quam bonis omnibus, quod eis aeque mea salus cara fuerit, ego me debere bonis omnibus fateor. sed etiam ei1 quibus ego debeo boni viri et cives comitiis aediliciis aliquid se meo nomine Plancio debere2 dicebant. verum fac me multis debere et in eis3 Plancio; utrum igitur me conturbare oportet, an ceteris, cum cuiusque dies venerit, hoc4 nomen quod urget nunc cum petitur dissolvere? quamquam dissimilis est pecuniae debitio et gratiae. nam qui pecuniam dissolvit, statim non habet id quod reddidit; qui autem debet, is5 retinet alienum; gratiam autem et qui refert habet, et qui habet in6 eo ipso quod habet refert. neque ego nunc Plancio desinam debere, si hoc solvero, nec minus ei redderem voluntate ipsa, si hoc molestiae non accidisset. quaeris a me, [69] Cassi, quid pro fratre meo, qui mihi est carissimus, quid pro meis liberis, quibus nihil mihi potest7 esse iucundius, amplius quam quod8 pro Plancio facio facere possim, nec vides istorum ipsorum caritate ad huius salutem defendendam maxime stimulari me atque excitari. nam neque illis huius salute a quo meam sciunt esse defensam quicquam est optatius, et ego ipse numquam illos aspicio quin, cum9 per hunc me eis10 conservatum esse meminerim, huius meritum in me recorder.

Opimium damnatum esse commemoras, servatorem ipsum rei publicae, Calidium adiungis, cuius lege Q. Metellus in civitatem11 sit restitutus; reprehendis meas pro Plancio preces, quod neque12 Opimius suo nomine liberatus sit neque Metelli13 Calidius.


1 ii Tς: hi cett.

2 Plancio debere TE: debere Plancio cett.

3 iis T: his cett.

4 hoc huic Wunder

5 is aes b1cχψ, ed. R

6 in om. Schol.

7 mihi potest TE: potes mihi cett.

8 quod TE: om. cett.

9 cum TE: om. cett.

10 iis TE: his cett.

11 civitate T

12 neque TE: nec cett.

13 neque Metelli TE: nec Q. Metelli cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: