3. sed ego, Laterensis, caecum me et praecipitem ferri confitear1
in causa, si te aut a2 Plancio aut ab ullo3 dignitate
potuisse4 superari dixero. itaque discedam ab ea contentione
ad quam tu me vocas et veniam ad illam ad quam me causa
ipsa5 deducit.
[7]
quid? tu in magistratibus dignitatis iudicem
putas esse populum? fortasse non numquam est; utinam
vero semper esset! sed est perraro et, si quando est, in eis
magistratibus est mandandis quibus salutem suam committi
putat; his levioribus comitiis diligentia et gratia petitorum
honos paritur6, non eis ornamentis quae esse in te videmus.
nam quod ad populum pertinet, semper dignitatis iniquus
iudex est qui aut invidet aut favet. quamquam nihil potes7
in te, Laterensis, constituere quod sit proprium laudis tuae
quin id tibi sit commune cum Plancio.
[8]
sed hoc totum
agetur alio loco; nunc tantum disputo de iure populi, qui et
potest et solet non numquam dignos praeterire; nec, si a
populo praeteritus est quem non oportuit, a iudicibus condemnandus
est qui8 praeteritus non est9. nam, si ita esset,
quod patres apud maiores nostros tenere non potuerunt, ut
reprehensores essent comitiorum, id haberent iudices, quod10
multo etiam minus esset11 ferendum. tum enim magistratum
non gerebat is qui ceperat, si patres auctores non erant facti;
nunc postulatur a vobis ut eius12 exitio qui creatus sit iudicium
populi Romani reprendatis13. itaque iam14 quoniam15 qua
nolui16 ianua sum17 ingressus in causam, sperare videor tantum
afuturam18 esse orationem meam a minima suspicione offensionis
tuae, te ut potius obiurgem, quod iniquum19 in discrimen
adducas dignitatem tuam, quam ut eam ego20 ulla contumelia
coner attingere.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 conferri T
2 a om. T
3 ulla E
4 potuisse om. T
5 ipsa om. T tu in magistratibus Madvig: tu magni T: tum an E: tu (tune b2c) inanem cett.: tune aequum Lambinus (cf. § 13)
6 patitur Ta: paratur E
7 potes ς: potest cett. (ς mg.)
8 est qui qui T
9 non est est TEa: ... non est ς
10 quod Sylvius: vel quod (id quod ψ2) codd.: quod vel Beroaldus
11 esset Eb2ψ2: esse a: essent T: est cett.
12 eius om. T exilio codd.: corr. Cobet
13 reprend. Zielinski (p. 177): reprehend. codd. (ita §§ 51, 75)
14 iam TEa: om. cett.
15 quoniam TE: quamquam cett.
16 volui TEab2c
18 afut. T: affut Ea: abfut. cett.
19 iniquum inimicum E
20 eam ego TE: ego eam cett.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.