This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[10] sed tempore ipso de epistulis. nam cum hanc paginam tenerem L. Flavius, praetor designatus, ad me venit, homo mihi valde familiaris. is mihi te ad procuratores suos litteras misisse, quae mihi visae sunt iniquissimae, ne quid de bonis, quae L. Octavi Nasonis fuissent cui L. Flavius heres est, deminuerent, ante quam C. Fundanio pecuniam solvissent, itemque misisse ad Apollonidensis ne de bonis, quae Octavi fuissent, deminui paterentur, prius quam Fundanio debitum solutum esset. haec mihi veri similia non videnr0 tur ; sunt enim a prudentia tua remotissima. ne deminuat heres? quid, si infitiatur? quid, si omnino non debet? quid? praetor solet iudicare deberi? quid? ego Fundanio non cupio, non amicus sum, non misericordia moveor? nemo magis ; sed via iuris eius modi est quibusdam in rebus ut nihil sit loci gratiae. atque ita mihi dicebat Flavius scriptum in ea epistula quam tuam esse dicebat, te aut quasi amicis tuis gratias acturum aut quasi inimicis incommoda laturum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.