This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] primum enim numquam ille mihi fuit suspectus neque ego, quae ad te de illo scripsi, scripsi meo iudicio, sed cum ratio salusque omnium nostrum qui ad rem publicam accedimus non veritate solum sed etiam fama niteretur, sermones ad te aliorum semper, non mea iudicia perscripsi. qui quidem quam frequentes essent et quam graves adventu suo Statius ipse cognovit ; etenim intervenit non nullorum querelis quae apud me de illo ipso, habebantur, et sentire potuit sermones iniquorum in suum potissimum nomen erumpere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.