This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5] nunc si potes, id quod ego qui tibi semper fortis videbar non possum, erige te et confirma, si qua subeunda dimicatio, erit. spero, si quid mea spes habet auctoritatis, tibi et integritatem tuam et amorem in te civitatis et aliquid etiam misericordiam nostri praesidi laturam ; sin eris ab isto periculo vacuus, ages scilicet si quid agi posse de nobis putabis. de quo scribunt ad me quidem multi multa et se sperare demonstrant; sed ego quod sperem non dispicio, cum inimici plurimum valeant, amici partim deseruerint me, partim etiam prodiderint ; qui in meo reditu fortasse reprehensionem sui sceleris pertimescunt. sed ista qualia sint tu velim perspicias mihique declares. ego tamen quam diu tibi opus erit, si quid periculi subeundum videbis, vivam. diutius in hac vita esse non possum. neque enim tantum virium habet ulla aut prudentia aut doctrina ut tantum dolorem possit sustinere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.