This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] A. d. viii Id. Febr. Milo, adfuit. dixit Pompeius sive voluit ; nam, ut surrexit, operae Clodianae clamorem sustulerunt, idque ei perpetua oratione contigit non modo ut acclamatione sed ut convicio et maledictis impediretur. qui ut peroravit (nam in eo sane fortis fuit ; non est deterritus ; dixit omnia atque interdum etiam silentio, cum auctoritate †peregerat†) sed ut peroravit, surrexit Clodius. ei tantus clamor a nostris (placuerat enim referre gratiam) ut neque mente nec lingua neque ore consisteret. ea res acta est, cum hora sexta vix Pompeius perorasset, usque ad horam viii, cum omnia maledicta, versus denique obscenissimi in Clodium et Clodiam dicerentur. ille furens et exsanguis interrogabat suos in clamore ipso, quis esset qui plebem fame necaret. respondebant operae : 'Pompeius.' quis Alexandream ire cuperet respondebant : 'Pompeius.' quem ire vellent respondebant : 'Crassum.' is aderat tum Miloni animo non amico. Hora fere nona quasi signo dato Clodiani nostros consputare coeperunt exarsit dolor. Vrgere illi ut loco nos moverent. factus est a nostris impetus ; fuga operarum ; eiectus de rostris Clodius, ac nos quoque tum fugimus, ne quid in turba. senatus vocatus in curiam. Pompeius domum. neque ego tamen in senatum, ne aut de tantis rebus tacerem aut in Pompeio defendendo (nam is carpebatur a Bibulo, Curione, Favonio, Servilio filio) animos bonorum virorum offenderem. res in posterum dilata est. Clodius in Quirinalia prodixit diem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.