previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Alcvmena

Satín parva rés est volúptatum in víta atque in aétate agúnda

praequám quod moléstum est? ita cuíque comparátum est in aétate hominum;

ita dívis est plácitum, volúptatem ut maéror comés consequátur:

quin íncommodí plus malíque ilico ádsit, boní si optigít quid.

5nam ego íd nunc expérior domo átque ipsa me sció, cui volúptas

parúmper datást, dum virí mei míhi potéstas vidéndi fuit

noctem únam modo; átque is repénte abiit á me hinc ánte lucem.

sola híc mihi nunc vídeor, quia ílle hinc abést quem ego amó praeter omnes.

plus aégri ex ábitu virí, quam ex advéntu volúptatis cépi.

10sed hóc me beát

saltém, quom perduéllis vicít et domúm laudis cómpos revénit:

id sólacio est.

absít, dum modó laude párta

domúm recipiát se; feram ét perferam úsque

15abitum éius ánimo forti átque offirmáto, id módo si mercédis

datúr mi, ut meús victor vír belli clúeat.

satis mi esse ducam.

virtús praemium ést optimúm;

virtús omnibús rebus ánteit profécto:

20libértas salús vita rés et paréntes, patria ét prognáti

tutántur, servántur:

virtús omnia ín sese habét, omnia ádsunt

bona quém penest vírtus.

Amph.

Édepol me uxori éxoptatum crédo adventurúm domum,

25quae me amat, quam contra amo, praesertim re gesta bene,

victis hostibus: quos nemo posse superari ratust,

eos auspicio meo atque ductu primo coetu vicimus.

certe enim méd illi expectatum optato venturum scio.

Sos.

Quid? me non rere expectatum amicae venturum meae?

Alc.

30Meus vir hic quidem est.

Amph.
Séquere hac tu me.

Alc.
Nam quid ille revortitur

qui dudum properare se aibat? án ille me temptat sciens

atque id se volt experiri, suom abitum ut desiderem?

ecastor med haud invita se domum recipit suam.

Sos.

Amphitruo, redire ad navem meliust nos.

Amph.
Qua gratia?

Sos.

35Quia domi daturus nemo est prandium advenientibus.

Am.

Qui tibi nunc istuc in mentemst?

S.
Quia enim sero advenimus.

Amph.

Qui?

Sos.
Quia Alcumenam ante aedis stare saturam intellego.

Amph.

Gravidam ego illanc hic reliqui quóm abeo.

Sos.
Ei perii miser.

Am.

Quid tibi est?

S.
Ad aquam praebendam commodum adveni domum,

40decumo post mense, ut rationem te putare intellego.

Am.

Bono animo es.

S.
Scin quam bono animo sim? si situlam cepero,

numquam edepol tu mihi divini creduis post hunc diem,

ego illi puteo, si occepso, ánimam omnem intertraxero.

Amph.

Sequere hac me modo; alium ego isti rei allegabo, ne time.

Al.

45Magis nunc me meum officium facere, si huic eam advorsum, arbitror.

Amph.

Amphitruo uxorem salutat laetus speratam suam,

quam omnium Thebis vir unam esse optimam diiudicat,

quamque adeo cives Thebani vero rumiferant probam.

valuistin usque? exspectatun advenio?

Sos.
Haud vidi magis.

50exspectatum eum salutat magis haud quicquam quam canem.

Am.

Et quom tegravidam et quom te pulchre plenam aspicio, gaudeo.

Alc.

Obsecro ecastor, quid tu me deridiculi gratia

sic salutas atque appellas, quasi dudum non videris

quasique nunc primum recipias te domum huc ex hostibus?

55atque me nunc proinde appellas quasi multo post videris?

Amph.

Immo equidem te nisi nunc hodie nusquam vidi gentium.

Alc.

Cur negas?

Am.
Quia vera didici dicere.

Al.
Haud aequom facit

qui quod didicit id dediscit. an periclitamini

quid animi habeam? sed quid huc vos revortimini tam cito?

60an te auspicium commoratum est an tempestas continet

qui non abiisti ad legiones, ita uti dudum dixeras?

Am.

Dudum? quam dudum istuc factum est?

Al.
Temptas. iam dudum, modo.

Amph.

Qui istuc potis est fieri, quaeso, ut dicis: iam dudum, modo?

Alc.

Quid enim censes? te ut deludam contra lusorem meum,

65qui nunc primum te advenisse dicas, modo qui hinc abieris.

Amph.

Haec quidem deliramenta loquitur.

Sos.
Paulisper mane,

dum edormiscat unum somnum.

Amph.
Quaene vigilans somniat?

Alc.

Equidem ecastor vigilo, et vigilans id quod factum est fabulor.

nam dudum ante lucem et istunc et te vidi.

Amph.
Quo in loco?

Al.

70Hic in aedibús ubi tu habitas.

Am.
Numquam factum est.

S.
Non taces?

quid si e portu navis huc nos dormientis detulit?

Amph.

Etiam tu quoque adsentaris húic?

Sos.
Quid vis fieri?

non tu scis? Bacchae bacchanti si velis advorsarier,

ex insana insaniorem facies, feriet saepius;

75si obsequare, una resolvas plaga.

Amph.
At pol qui certa res

hanc est obiurgare, quae me hódie advenientem domum

noluerit salutare.

Sos.
Inritabis crabrones.

Amph.
Tace.

Alcumena, unum rogare te volo.

Alc.
Quid vis roga.

Amph.

Num tibi aut stultitia accessit aut superat superbia?

Alc.

80Qui istuc in mentemst tibi ex me, mi vir, percontarier?

Amph.

Quia salutare advenientem me solebas antidhac,

appellare, itidem ut pudicae suos viros quae sunt solent.

eo more expertem te factam adveniens offendi domi.

Alc.

Ecastor equidem te certo heri advenientem ílico,

85et salutavi et valuissesne usque exquisivi simul,

mi vir, et manum prehendi et osculum tetuli tibi.

Sos.

Tun heri hunc salutavisti?

Alc.
Et te quoque etiam, Sosia.

Sos.

Amphitruo, speravi ego istam tibi parituram filium;

verum non est puero gravida.

Amph.
Quid igitur?

Sos.
Insania.

Alc.

90Equidem sana sum et deos quaeso, ut salva pariam filium.

verum tu malum mágnum habebis, si hic suom officium facit:

ob istuc omen, ominator, capies quod te condecet.

Sos.

Enim vero praegnati oportet et malum et malum dari,

ut quod obrodat sit, animo si male esse occeperit.

Amph.

95Tu me heri hic vidisti?

Alc.
Ego, inquam, si vis decies dicere.

Am.

In somnis fortasse.

Al.
Immo vígilans vigilantem.

Am.
Ei misero mihi.

Sos.

Quid tibi est?

Amph.
Delirat uxor.

Sos.
Atra bili percita est.

nulla res tam delirantis homines concinnat cito.

Amph.

Vbi primum tibi sensisti, mulier, impliciscier?

Alc.

100Equidem ecastor sana et salva sum.

Amph.
Quor igitur praedicas,

heri me vidisse, qui hac noctu in portum advecti sumus?

ibi cenavi atque ibi quievi in navi noctem perpetem,

neque meum pedem huc íntuli etiam in aedis, ut cum exercitu

hinc profectus sum ad Teloboas hostis eosque ut vicimus.

Alc.

105Immo mecum cenavisti et mecum cubuisti.

Amph.
Quid est?

Alc.

Vera dico.

Amph.
Non de hac quidem hercle re; de áliis nescio.

Alc.

Primulo diluculo abiisti ad legiones.

Amph.
Quo modo?

Sos.

Recte dicit, ut commeminit: somnium narrat tibi.

sed, mulier, postquam experrecta es, te prodigiali Iovi

110aut mola salsa hodie aut ture comprecatam oportuit.

Alc.

Vae capiti tuó.

Sos.
Tua istuc refertsi curaveris.

Alc.

Iterum iám hic in me inclementer dicit, atque id sine malo.

Amph.

Tace tu. tu dic: egone abs te abii hinc hodie cum diluculo?

Alc.

Quis igitur nisi vos narravit mi, illi ut fuerit proelium?

Am.

115An etiam id tu scis?

Al.
Quippe qui éx te audivi, ut urbem maximam

expugnavisses regemque Pterelam tute occideris.

Amph.

Egone istuc dixi?

Alc.
Tute istic, etiam adstante hoc Sosia.

Amph.

Audivistin tu me narrare haec hodie?

Sos.
Vbi ego audiverim?

Am.

Hanc roga.

S.
Me quidem praesente numquam factum est, quod sciam.

Alc.

120Mirum quin te adversus dicat.

Amph.
Sosia, age me huc aspice.

Sos.

Specto.

Amph.
Vera volo loqui te, nolo adsentari mihi.

audivistin tu hodie me illi dicere ea quae illa autumat?

Sos.

Quaeso edepol, num tu quoque etiam insanis, quom id me interrogas,

qui ipsus equidem nunc primum istanc tecum conspicio simul?

Am.

125Quid nunc, mulier? audin illum?

Al.
Ego véro, ac falsum dicere.

Amph.

Neque tu illi neque mihi viro ipsi credis?

Alc.
Eo fit quia mihi

plurimum credo et scio istaec facta proinde ut proloquor.

Am.

Tun me heri advenisse dicis?

Al.
Tun te abiisse hodie hinc negas?

Amph.

Nego enim vero, et me advenire nunc primum aio ad te domum.

Alc.

130Obsecro, etiamne hoc negabis, te auream pateram mihi

dédisse dono hodié, qua te illi donatum esse dixeras?

Amph.

Neque edepol dedi neque dixi; verum ita animatus fui

itaque nunc sum, ut ea te patera donem. sed quis istúc tibi

dixit?

Alc.
Ego equidem ex te audivi et ex tua accepi manu

135pateram.

Amph.
Mane, mane, obsecro te. nimis demiror, Sosia,

qui illaec illic me donatum esse aurea patera sciat,

nisi tu dudum hanc convenisti et narravisti haec omnia.

Sos.

Neque edepol ego dixi neque istam vidi nisi tecum simul.

Am.

Quid hoc sit hominis?

Al.
Vin proferri pateram?

Am.
Proferri volo.

Alc.

140Fiat. heus tu, Thessala, intus pateram proferto foras,

qua hódie meus vir donavit me.

Amph.
Secede huc tu, Sosia,

enim vero illud praeter alia mira miror maxime,

si haec habet páteram illam.

Sos.
An etiam credis id, quae in hac cistellula

tuo signo obsignata fertur?

Amph.
Salvom signum est?

Sos.
Inspice.

Amph.

145Recte, ita est ut obsignavi.

Sos.
Quaeso, quin tu istanc iubes

pro cerrita circumferri?

Amph.
Edepol qui facto est opus;

nam haec quidem edepol laruarum plenast.

Alc.
Quid verbis opust?

em tibi pateram, eccam.

Am.
Cedo mi.

Alc.
Age aspice huc sis nunciam

tu qui quae facta infitiare; quem égo iam hic convincam palam.

150estne haec patera, qua donatu's illi?

Amph.
Summe Iuppiter,

quid ego video? haec ea est profecto patera. perii, Sosia.

Sos.

Aut pol haec praestigiatrix multo mulier maxima est

aut pateram hic inesse oportet.

Amph.
Agedum, exsolve cistulam.

Sos.

Quid ego istam exsolvam? obsignatast recte, res gesta est bene:

155tu peperisti Ámphitruonem, ego alium peperi Sosiam;

nunc si patera pateram peperit, omnes congeminavimus.

Amph.

Certum est aperire atque inspicere.

Sos.
Vide sis signi quid siet,

ne posterius in me culpam conferas.

Amph.
Aperi modo;

nam haec quidem nos delirantis facere dictis postulat.

Alc.

160Vnde haec igitur est nisi abs te quae mihi dono data est?

Amph.

Opus mi est istuc exquisito.

Sos.
Iuppiter, pro Iuppiter.

Am.

Quid tibi est?

S.
Hic patera nulla in cistulast.

AM.
Quid ego audio?

Sos.

Id quod verúmst.

Amph.
At cum cruciatu iam, nisi apparet, tuo.

Al.

Haec quidem apparet.

Am.
Quis igitur tibi dedit?

Al.
Qui me rogat.

Sos.

165Me captas, quia tute ab navi clanculum huc alia via

praecucurristi, atque hinc pateram tute exemisti atque eam

huic dedisti, post hanc rursum óbsignasti clanculum.

Amph.

Ei mihi, iam tu quoque huius adiuvas insaniam?

ain heri nos advenisse huc?

Alc.
Aio, adveniensque ilico

170me salutavisti, et ego te, et osculum tetuli tibi.

Sos.

Iam illud non placet principium de osculo.

Amph.
Perge exsequi.

Alc.

Lavisti.

Am.
Quid postquam lavi?

Al.
Accubuisti.

S.
Euge optime.

nunc exquire.

Amph.
Ne interpella. perge porro dicere.

Alc.

Cena adposita est; cenavisti mecum, ego accubui simul.

Amph.

175In eodem lectó?

Alc.
In eodem.

Sos.
Ei, non placet convivium.

Amph.

Sine modo argumenta dicat. quid postquam cenavimus?

Alc.

Te dormitare aibas; mensa ablata est, cubitum hinc abiimus.

Amph.

Vbi tu cubuisti?

Alc.
In eodem lectó tecum una in cubiculo.

Am.

Perdidisti.

Sos.
Quid tibi est?

Am.
Haec me modo ad mortem dedit.

Al.

180Quid iam, amabo?

Am.
Ne me appella.

S.
Quid tibi est?

A.
Perii miser,

quia pudicitiae huius vitium me hinc absente est additum.

Alc.

Obsecro ecastor, cur istuc, mi vir, ex ted audio?

Amph.

Vir ego tuos sim? ne me appella, falsa, falso nomine.

Sos.

Haeret haec res, si quidem haec iam mulier facta est ex viro.

Alc.

185Quid ego feci, qua istaec propter dicta dicantur mihi?

Amph.

Tute edictas facta tua, ex me quaeris quid deliqueris.

Alc.

Quid ego tibi deliqui, si, cui nupta sum, tecum fui?

Amph.

Tun mecum fueris? quid illac impudente audacius?

saltem, tute si pudoris egeas, sumas mutuom.

Alc.

190Istuc facinus, quod tu insimulas, nostro generi non decet.

tu si me inpudicitiai captas, capere non potes.

Amph.

Pro di immortales, cognoscin tu me saltem, Sosia?

Sos.

Propemodum.

Amph.
Cenavin ego heri in navi in portu Persico?

Alc.

Mihi quoque adsunt testes, qui illud quod ego dicam adsentiant.

Sos.

195Nescio quid istúc negoti dicam, nisi si quispiam est

Amphitruó alius, qui forte ted hinc absenti tamen

tuam rem curet teque absente hic munus fungatur tuom.

nam quod de illo subditivo Sosia mirum nimis,

certe de istoc Amphitruone iam alterum mirum est magis.

Amph.

200Nescio quis praestigiator hanc frustratur mulierem.

Alc.

Per supremi regis regnum iuro et matrem familias

Iunonem, quam me vereri et metuere est par maxume,

ut mi extra unum te mortalis nemo corpus corpore

contigit, quo me impudicam faceret.

Amph.
Vera istaec velim.

Alc.

205Vera dico, sed nequiquam, quoniam non vis credere.

Amph.

Mulier es, audacter iuras.

Alc.
Quae non deliquit, decet

audacem esse, confidenter pro se et proterve loqui.

Amph.

Satis audacter.

Alc.
Vt pudicam decet.

Am.
In verbis probas.

Alc.

Non ego illam mihi dotem duco esse, quae dos dicitur,

210sed pudicitiam et pudorem et sedatum cupidinem,

deum metum, parentum amorem et cognatum concordiam,

tibi morigera atque ut munifica sim bonis, prosim probis.

Sos.

Ne ista edepol, si haec vera loquitur, examussim est optima.

Amph.

Delenitus sum profecto ita, ut me qui sim nesciam.

Sos.

215Amphitruo es profecto, cave sis ne tu te usu perduis:

ita nunc homines immutantur, postquam peregre advenimus.

Amph.

Mulier, istam rem inquisitam certum est non amittere.

Alc.

Edepol me libente facies.

Amph.
Quid ais? responde mihi,

quid si adduco tuom cognatum húc a navi Naucratem,

220qui mecum una vectust una navi, atque is si denegat

facta quae tu facta dicis, quid tibi aequom est fieri?

numquid causam dicis, quin te hoc multem matrimonio?

Alc.

Si deliqui, nulla causa est.

Amph.
Convenit. tu, Sosia,

duc hos intro. ego huc ab navi mecum adducam Naucratem.—

Sos.

225Nunc quidem praeter nos nemo est. dic mihi verum serio:

ecquis alius Sosia intust, qui mei similis siet?

Alc.

Abin hinc a me dignus domino servos?

Sos.
Abeo, si iubes.—

Alc.

Nimis ecastor facinus mirum est, qui illi conlibitum siet

meo viro sic me insimulare falso facinus tam malum.

230quidquid est, iam ex Naucrate cognato id cognoscam meo.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (219 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: