previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Bromia

Spes átque opes vitaé meae iacént sepultae in pectore,

neque ullast confidentia iam in corde, quin amiserim;

ita mihi videntur omnia, mare terra caelum, consequi,

iam ut opprimar, ut enicer. me miseram, quid agam nescio.

5ita tanta mira in aedibus sunt facta. vae miserae mihi,

animo malest, aquam velim. corrupta sum atque absumpta sum.

caput dolet, neque audio, nec oculis prospicio satis,

nec me miserior femina est neque ulla videatur magis.

ita erae meae hodie contigit. nam ubi parturit, deos síbi invocat,

10strepitús, crepitus, sonitús, tonitrus: ut subito, ut propere, ut valide tonuit!

ubi quísque institerat, cóncidit crepitu. íbi nescio quis máxuma

vóce exclamat: “Alcumena, adest auxilium, ne time:

et tibi et tuis propitius caeli cultor advenit.

exsúrgiteinquitqui terrore meo occidistis prae metu.’

15ut iácui, exsurgo. ardére censui aédis, ita tum cónfulgebant.

íbi me inclamat Álcumena; iam éa res me horrore ádficit,

erílis praevertít metus: accúrro, ut sciscam quíd velit.

atque illam geminos filios pueros peperisse conspicor;

neque nostrum quisquam sensimus, quom peperit, neque providimus.

20séd quid hoc? quis hic ést senex, qui ante aédis nostras síc iacet?

numnam húnc percussit Iúppiter?

credo édepol, nam, pro Iúppiter, sepúltust quasi sit mórtuos.

ibo et cognoscam, quisquis est. Amphitruo híc quidem est érus meus.

Amphítruo.

A.
Perii.

B.
Súrge.

A.
Interii.

B.
Cédo manum.

A.
Quis tenet?

Br.

25Tua Bromia ancilla.

Am.
Totus timeo, íta me increpuit Iuppiter.

nec secus est, quasi si ab Acherunte veniam. sed quid tu foras

egressa es?

Brom.
Eadem nos formido timidas terrore impulit

in aedibus, tu ubi habitas. nimia mira vidi. vae mihi,

Amphitruo, íta mihi animus etiam nunc abest.

Amph.
Agedum expedi:

30scin me tuom esse erum Amphitruonem?

B.
Scio.

A.
Vide etiam nunc.

B.
Scio.

Amph.

Haec sola sanam mentem gestat meorum familiarium.

Brom.

Immo omnes sani sunt profecto.

A.
At me uxor insanum facit

suis foedis factis.

Brom.
At ego faciam, tu idem ut aliter praedices,

Ámphitruo, piam et pudicam ésse tuam uxorem ut scias.

35de ea re signa atque argumenta paucis verbis eloquar.

omnium primum: Alcumena geminos peperit filios.

A.

Ain tu, geminos?

B.
Geminos.

A.
Di me servant.

B.
Sine me dicere,

ut scias tibi tuaeque uxori deos esse omnis propitios.

Amph.

Loquere.

Brom.
Postquam parturire hodie uxor occepit tua,

40ubi utero exorti dolores, ut solent puerperae

invocat deos immortales, ut sibi auxilium ferant,

manibus puris, capite operto. íbi continuo contonat

sonitu maxumo; aedes primo ruere rebamur tuas.

aedes totae confulgebant tuae, quasi essent aureae.

Amph.

45Quaeso absolvito hinc me extemplo, quando satis deluseris.

quid fit deinde?

Brom.
Dum haec aguntur, interea uxorem tuam

neque gementem neque plorantem nostrum quisquam audivimus;

ita profecto sine dolore peperit.

Amph.
Iam istuc gaudeo,

utut erga me merita est.

Brom.
Mitte ista atque haec quae dicam accipe.

50postquam peperit, pueros lavere iussit nos. occepimus.

sed puer ille quém ego lavi, ut magnust et multum valet!

neque eum quisquam colligare quivit incunabulis.

Amph.

Nimia mira memoras; si istaec vera sunt, divinitus

non metuo quin méae uxori latae suppetiae sient.

Brom.

55Magis iam faxo mira dices. postquam in cunas conditust,

devolant angues iubati deorsum in impluvium duo

maximi: continuo extollunt ambo capita.

Amph.
Ei mihi.

Brom.

Ne pave. sed angues oculis omnis circumvisere.

postquam pueros conspicati, pergunt ad cunas citi.

60ego cunas recessim rursum vorsum trahere et ducere,

metuens pueris, mihi formidans; tantoque angues acrius

persequi. postquam conspexit angues ille alter puer,

citus e cunis exilit, facit recta in anguis impetum:

alterum altera prehendit eos manu perniciter.

Amph.

65Mira memoras, nimis formidolosum facinus praedicas;

nam mihi horror membra misero percipit dictis tuis.

quid fit deinde? porro loquere.

Brom.
Puer ambo angues enicat.

dum haec aguntur, voce clara exclamat uxorem tuam

A.

Quis homo?

B.
Summus imperator divom atque hominum Iuppiter.

70is se dixit cum Alcumena clam consuetum cubitibus,

eumque filium suom esse qui illos angues vicerit;

alterum tuom esse dixit puerum.

Amph.
Pol me haud paenitet,

si licet boni dimidium mihi dividere cum Iove.

abi domum, iube vasa pura actutum adornari mihi,

75ut Iovis supremi multis hostiis pacem expetam.

ego Teresiam coniectorem ádvocabo et consulam

quid faciundum censeat; simul hanc rem ut facta est eloquar.

sed quid hoc? quam valide tonuit. di, obsecro vostram fidem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (104 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: