This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Argyrippvs
Sícine hoc fít? foras aédibus me éici?
promerenti optume hocin preti redditur?
bene merenti mala es, male merenti bona es;
at malo cum tuo, nam iam ex hoc loco
5íbo ego ad trés viros vóstraque ibi nómina
faxo erunt, capitis te perdam ego et filiam,
pérlecebrae, pérmities, ádulescentum exitium.
nám mare haud ést mare, vós mare acérrumum;
nam in mari repperi, hic elavi bonis.
10ingrata atque inrita esse omnia intellego
quae dedi et quod bene feci, at posthac tibi
mále quod potero fácere faciam, méritoque id faciám tuo.
ego pol te redigam eodem unde orta es, ad egestatis terminos,
ego edepol te faciam ut quae sis nunc et quae fueris scias.
15quae prius quam ístam adii atque amans ego animum méum isti dedi,
sordido vitam oblectabas pane in pannis inopia,
atque ea si érant, magnás habebas omnibus dis gratias;
eadem nunc, cum est melius, me, cuius opera est, ignoras mala.
reddam ego te ex fera fame mansuetem, me specta modo.
20nam isti quid suscenseam ipsi? nihil est, nihil quicquam meret;
tuo facit iussu, tuo imperio paret: mater tu, eadem era es.
té ego ulciscar, té ego ut digna es perdam atque ut de me meres.
at scelesta viden ut ne id quidem, me dignum esse existumat
quém adeat, quem conloquatur quoique irato supplicet?
25atque eccam inlecebra exit tandem; opinor hic ante ostium
meo modo loquar quaé volam, quoniam intus non licitum est mihi.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.