previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Menaechmvs

Voluptas nullast navitis, Messenio,

maior meo animo, quam quom ex alto procul

terram conspiciunt.

Messenio
Maior, non dicam dolo,

quam si adveniens terram videas quae fuerit tua.

5sed quaeso, quam ob rem nunc Epidamnum venimus?

an quasi mare omnis circumimus insulas?

Men.

Fratrem quaesitum geminum germanum meum.

Mess.

Nam quid modi futurum est illum quaerere?

hic annus sextust postquam ei reí operam damus.

10Histros, Hispanos, Massiliensis, Hilurios,

mare superum omne Graeciamque exoticam

orasque Italicas omnis, qua adgreditur mare,

sumus círcumvecti. acum, credo, quaereres,

acum invenisses, si appareret, iam diu.

15hominem inter vivos quaeritamus mortuom;

nam invenissemus iam diu, si viveret.

Men.

Ergo istuc quaero certum qui faciat mihi,

qui sese dicat scire eum esse emortuom:

operam praeterea numquam sumam quaerere.

20verum aliter vivos numquam desistam exsequi.

ego illúm scio quam cordi sit carus meo.

Mess.

In scirpo nodum quaeris. quin nos hinc domum

redimus, nisi si historiam scripturi sumus?

Men.

Dictum facessas, datum edis, caveas malo.

25molestus ne sis, non tuo hoc fiet modo.

Mess.
Em

illoc enim vérbo esse me servom scio.

non potuit paucis plura plane proloqui.

verum tamen néqueo contineri quin loquar.

audin, Menaechme? quom inspicio marsuppium,

30viaticati hercle admodum aestive sumus.

ne tu hercle, opinor, nisi domum revorteris,

ubi nihil habebis, geminum dum quaeres, gemes.

nam ita est haec hominum natio: in Epidamnieis

voluptárii atque potatores maxumi;

35tum sycophantae et palpatores plurumi

in urbe hac habitant; tum meretrices mulieres

nusquam perhibentur blandiores gentium.

propterea huic urbi nomen Epidamno inditumst,

quia nemo ferme huc sine damno devortitur.

Men.

40Ego istúc cavebo. cedo dum huc mihi marsuppium.

Mess.

Quid eo vis?

Men.
Iam aps te metuo de verbis tuis.

Mess.

Quid metuis?

Men.
Ne mihi damnum in Epidamno duis.

tu magnus amator mulierum es, Messenio,

ego autem homo iracundus, animi perditi;

45id utrumque, argentum quando habebo, cavero,

ne tu delinquas neve ego irascar tibi.

Mess.

Cape atque serva. me lubente feceris.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (52 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: