This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Demipho
Tandem impetravi ut egomet me corrumperem:
emptast amica clam uxorem et clam filium.
certumst, antiqua recolam et servibo mihi.
decurso spatio breve quod vitae relicuomst
5voluptáte, vino et amore delectavero.
nam hanc se bene habere aetatem nimiost aequius.
adulescens quom sis, tum quom est sanguis integer,
rei tuae quaerundae convenit operam dare;
demum igitur quom sis iam senex, tum in otium
10te conloces, dum potes ames: id iam lucrumst
quod vivis. hoc ut dico, factis persequar.
interea tamen huc intro ad me invisam domum:
uxor me exspectat iam dudum esuriens domi;
iam iurgio enicabit, si intro rediero.
15verum hercle postremo, utut est, non ibo tamen,
sed hunc vicinum prius conveniam quam domum
redeam; ut mihi aedis aliquas conducat volo,
ubi habitet istaec mulier. atque eccum it foras.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.