previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Sceledrvs

Satin abiit ille neque erile negotium

plus curat, quasi non servitutem serviat?

certo illa quidem hic nunc intus est in aedibus,

nam egomet cubantem eam modo offendi domi.

5certum est nunc observationi operam dare.

Periplectomenvs

non hercle hisce homines me marem, sed feminam

vicini rentur esse servi militis:

ita me ludificant. meamne hic invitam hospitam,

quae heri huc Athenis cum hospite advenit meo,

10tractatam et ludificatam, ingenuam et liberam?

Scel.

Perii hercle, hic ad me recta habet rectam viam.

metuo, illaec mihi res ne malo magno fuat,

quantum hunc audivi facere verborum senem.

Per.

Accedam ad hominem. tun, Sceledre, hic, scelerum caput,

15meam ludificavisti hospitam ante aedis modo?

Scel.

Vicine, ausculta quaeso.

Per.
Ego auscultem tibi?

Scel.

Expurigare volo me.

Per.
Tun te expuriges,

qui facinus tantum tamque indignum feceris?

an quia latrocinamini, arbitramini

20quidvis licere facere vobis, verbero?

Scel.

Licetne?

Per.
At ita me di deaeque omnis ament,

nisi mihi supplicium virgeum de te datur

longum diutinumque, a mane ad vesperum,

quod meas confregisti imbricis et tegulas,

25ibi dum condignam te sectatu's simiam,

quodque inde inspectavisti meum apud me hospitem

amplexum amicam, quom osculabatur, suam,

quodque cóncubinam erilem insimulare ausus es

probri pudicam meque summi flagiti,

30tum quod tractavisti hospitam ante aedis meam:

nisi mihi supplicium stimuleum de te datur,

dedecoris pleniorem erum faciam tuom,

quam magno vento plenumst undarum mare.

Scel.

Ita sum coactus, Periplectomene, ut nesciam

35utrum me postulare prius ... tecum aequom siet;

nisi si istaec non est haec neque haec istast, mihi

me expurigare tibi videtur aequius;

sicut etiam nunc nescio quid viderim:

itast ista huius similis nostrai tua,

40siquidem non eadem est.

Per.
Vise ad me intro, iam scies.

Scel.

Licetne?

Per.
Quin te iubeo; et placide noscita.

Scel.

Ita facere certum est. —

Per.
Heus, Philocomasium, cito

transcurre curriculo ad nos, ita negotiumst.

post, quando exierit Sceledrus a nobis, cito

45transcurrito ad vos rursum curriculo domum.

nunc pol ego metuo ne quid infuscaverit.

si hic non videbit mulieremaperitur foris.

Scel.

Pro di immortales, similiorem mulierem

magisque eándem, ut pote quae non sit eadem, non reor

50deos fácere posse.

Per.
Quid nunc?

Scel.
Commerui malum.

Per.

Quid igitur? eanest?

Scel.
Etsi east, non est ea.

Per.

Vidistin istam?

Scel.
Vidi, et illam et hospitem,

complexam atque osculantem.

Per.
Eanest?

Scel.
Nescio.

Pe.

Vin scire plane?

Sc.
Cupio.

Pe.
Abi intro ad vos domum

55continuo, vide sitne istaec vostra intus.

Scel.
Licet,

pulchre admonuisti. iám ego ad te exibo foras. —

Per.

Numquam edepol hominem quemquam ludificarier

magis facete vidi et magis miris modis.

sed eccum egreditur.

Scel.
Periplectomene, te opsecro

60per deos atque homines perque stultitiam meam

perque tua genua

Per.
Quíd opsecras me?

Scel.
Inscitiae

meae et stultitiae ignoscas. nunc demum scio

me fuisse excordem, caecum, incogitabilem.

nam Philocomasium eccam intus.

Per.
Quid nunc, furcifer?

65vidistin ambas?

Scel.
Vidi.

Per.
Erum exhibeas volo.

Scel.

Meruisse equidem me maxumum fateor malum,

et tuae fecisse me hospitae aio iniuriam;

sed meam esse erilem concubinam censui,

cui me custodem erus addidit miles meus.

70nam ex uno puteo similior numquam potis

aqua aquai sumi quam haec est atque ista hospita.

et me despexe ad te per impluvium tuom

fateor.

Per.
Quid ni fateare, ego quod viderim?

et ibi osculantem meum hospitem cum ista hospita

75vidisti?

Scel.
Vidi (cur negem quod viderim?),

sed Philocomasium me vidisse censui.

Per.

Ratun istic me hominem esse omnium minimi preti,

si ego me sciente paterer vicino meo

eam fieri apud me tam insignite iniuriam?

Scel.

80Nunc demum a me insipienter factum esse arbitror,

cum rem cognosco; at non malitiose tamen

feci.

Per.
Immo indigne; nám hominem servom suos

domitos habere oportet oculos et manus

orationemque.

Scel.
Egone si post hunc diem

85muttivero, etiam quod egomet certo sciam,

dato excruciandum me: egomet me dedam tibi;

nunc hoc mi ignosce quaeso.

Per.
Vincam animum meum,

ne malitiose factum id esse aps te arbitrer.

ignoscam tibi istuc.

Scel.
At tibi di faciant bene.

Per.

90Ne tu hercle, si te di ament, linguam comprimes

posthac, etiam illud quod scies nesciveris

nec videris quod videris.

Scel.
Bene me mones,

ita facere certum est. sed satine oratu's?

Per.
Abi.

Scel.

Numquid nunc aliud me vis?

Per.
Ne me noveris.

Scel.

95Dedit híc mihi verba. quam benigne gratiam

fecit, ne iratus esset. scio quam rem gerat:

ut miles cum extemplo a foro adveniat domum,

domi cómprehendar. una hic et Palaestrio

me habent venalem: sensi et iam dudum scio.

100numquam hercle ex ista nassa ego hodie escam petam;

nam iam aliquo aufugiam et me occultabo aliquot dies,

dum haec consilescunt turbae atque irae leniunt.

nam uni satis populo impio merui mali. —

verum tamen me quidquid est, ibo hinc domum.

Per.

105Illic hínc abscessit. sat edepol certo scio,

occisam saepe sapere plus multo suem:

quoin id adimatur ne id quod vidit viderit.

nam illius oculi atque aures atque opinio

transfugere ad nos. usque adhuc actum est probe;

110nimium festivam mulier operam praehibuit.

redeo in senatum rusum; nam Palaestrio

domi nunc apud me est, Sceledrus nunc autemst foris:

frequens senatus poterit nunc haberier.

ibo intro, ne, dum absum, alter sorti defuat. —

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (76 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: