previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Harpax

Malus ét nequam est homo quí nihili eri ímperium sui sérvos facit,

nihilíst autem suom qui ófficium facere ímmemor est, nisi est ádmonitus.

nam quí liberós esse ilicó se arbitrantur,

ex cónspectu erí si suí se abdidérunt,

5lúxantur, lustrántur, comedunt quód habent, ei nomén diu

sérvitutís ferunt.

néc boni ingeni quícquam in is inest,

nisi ut improbis se artibus teneant. †

cum hís mihi néc locus

10nec sérmo convenít neque is úmquam nobilís fui.

ego, ut mi ímperatumst, étsi abest, híc adesse erum árbitror.

núnc ego illum metuo,

quom hic nón adest, ne quom ádsiet métuam. ei rei operám dabo.

nam ín taberna úsque adhuc, venirét Syrus,

15cui dedi sumbolum, mansi, uti iusserat:

leno ubi esset domi, me aibat arcessere;

vérum ubi is nón venit néc vocat,

venio húc ultro, ut sciam, quíd rei sit, ne illíc homo me ludíficetur.

neque quícquamst melius, quam út hoc pultém atque aliquem évocem hinc íntus.

20léno argentum hóc volo

á me accipiat átque amittat múlierem mecúm simul.

Bal.

Heús tu.

Sim.
Quid vis?

Bal.
Híc homo meus est.

Sim.
Quídum?

Bal.
Quia praeda haec meast:

scórtum quaerit, hábet argentum. iam ádmordere hunc míhi lubet.

Sim.

Iamne íllum coméssurus és?

Bal.
Dum recéns est

25datór, dum calét, devorári decét iam.

boní me virí pauperánt, improbi aúgent;

popló strenuí, mi improbí usuí sunt.

Sim.

Malúm quod tibí di dabúnt, sic sceléstu's.

Har.

Me nunc commoror, quom has foris non ferio, ut sciam,

30sítne Ballió domi.

Bal.

Vénus mi haec bona dat, quom hós huc adigit

lúcrifugas, damnícupidos, qui suamque aetatém bene curant,

édunt, bibunt, scortántur: illi súnt alio ingenio átque tu,

quí neque tibi bene ésse patere et íllis quibus est ínvides.

Har.

35Heús ubi estis vós?

Bal.
Hic quidem ad me récta habet rectám viam.


H.
Heus ubi estís vos?

B.
Heus adulescens, quid istic debetur tibi?

bene ego ab hoc praedatus ibo; novi, bona scaevast mihi.

Har.

Ecquis hoc áperit?

Bal.
Heus chlamydate, quid istic debetur tibi?

Har.

Aedium dominum lenonem Ballionem quaerito.

Bal.

40Quisquis es, adulescens, operam fac compendi quaerere.

Har.

Quid iam?

Bal.
Quia tute ipsus ipsum praesens praesentem vides.

Har.

Tune is es?

Sim.
Chlamydate, cáve sis tibi a curvo infortunio

atque in hunc intende digitum: hic leno est.

Bal.
At hic est vir bonus.

sed, tu, bone vir, flagitare saepe clamore in foro,

45quom libella nusquamst, nisi quid leno hic subvenit tibi.

Har.

Quin tu mecum fabulare?

Bal.
Fabulor. quid vis tibi?

Har.

Argentum accipias.

BAL.
Iamdudum, si des, porrexi manum.

Har.

Accipe: hic sunt quinque argenti lectae numeratae minae.

hoc tibi erus me iussit ferre Polymachaeroplagides,

50quod deberet, atque ut mecum mitteres Phoenicium.

Bal.

Erus tuos

Har.
Ita dico.

Bal.
Miles

Har.
Ita loquor.

Bal.
Macedonius

Har.

Admodum, inquam.

Bal.
Te ad me misit Polymachaeroplagides?

Har.

Vera memoras.

Bal.
Hoc argentum ut mihi dares?

Har.
Si tu quidem es

leno Ballio.

BAL.
Atque ut a me mulierem tu abduceres?

H.

55Ita.

B.
Phoenicium esse dixit?

H.
Recte meministi.

B.
Mane.

iam redeo ad te.

Har.
At maturate propera, nam propero: vides

iam diem multum esse.

Bal.
Video: hunc advocare etiam volo;

mane modo istic, iam revertar ad te. quid nunc fit, Simo?

quid agimus? manufesto hunc hominem teneo, qui argentum attulit.

Sim.

60Quidum?

BAL.
An nescis quae sit haec res?

Sim.
Iuxta cum ignarissimis.

Bal.

Pseudolus tuos allegavit hunc, quasi a Macedonio

milite esset.

Sim.
Haben argentum ab homine?

Bal.
Rogitas quod vides?

Sim.

Heus, memento ergo dimidium istinc mihi de praeda dare:

commune istuc esse oportet.

Bal.
Quid, malum? id totum tuom est.

Har.

65Quam mox mi operam das?

Bal.
Tibi do equidem. quid nunc mi es auctor, Simo?

Sim.

Exploratorem hunc faciamus ludos suppositicium,

adeo donicum ipsus sese ludos fieri senserit.

Bal.

Sequere. quid ais? nempe tu illíus servos es?

Har.
Planissume.

Bal.

Quanti te emit?

Har.
Suarum in pugna virium victoria.

70nám ego eram domi imperator summus in patria mea.

Bal.

An etiam umquam ille expugnavit carcerem, patriam tuam?

Har.

Contumeliam si dices, audies.

Bal.
Quotumo die

ex Sicyone huc pervenisti?

Har.
Altero ad meridie.

Bal.

Strenue mehercle iisti.

Sim.
Quamvis pernix híc est homo:

75ubi suram aspicias, scias pósse eumgerere crassas compedes.

Bal.

Quid ais? tune etiam cubitare solitu's in cunis puer?

Sim.

Scilicet.

Bal.
Etiamne facere solitus esscin quid loquar?

Sim.

Scilicet solitum esse.

Har.
Sanine estis?

Bal.
Quíd hoc quod te rogo?

noctu in vigiliam quando ibat miles, quom tu ibas simul,

80conveniebatne in vaginam tuam machaera militis?

Har.

I in malam crucem.

Bal.
Ire licebit tamen tibi hodie temperi.

Har.

Quin tu mulierem mi emittis, aut redde argentum.

Bal.
Mane.

Har.

Quid maneam?

Bal.
Chlamydem hanc commemora quanti conductast.

Har.
Quid est?

Sim.

Quid meret machaera?

Har.
Elleborum hisce hóminibus opus ést.

Bal.
Eho.

Har.

85Mitte.

Bal.
Quid mercedis petasus hodie domino demeret?

Har.

Quid domino? quid somniatis? mea quidem haec habeo omnia,

meo peculio empta.

Bal.
Nempe quod fémina summa sustinent.

Har.

Vncti hi sunt senes, fricari sese ex antiquo volunt.

Bal.

Responde, opsecro hercle, vero serio hoc quod te rogo:

90quid meres? quantillo argento te conduxit Pseudolus?

Har.

Quis istic Pseudolust?

BAL.
Praeceptor tuos, qui te hanc fallaciam

docuit, ut fallaciis hinc mulierem a me abduceres.

Har.

Quem tu Pseudolum, quas tu mihi praedicas fallacias?

quem égo hominemnullius coloris novi.

Bal.
Non tu istinc abis?

95nihil est hodie hic sucophantis quaestus: proin tu Pseudolo

nunties abduxisse alium praedam, qui occurrit prior

Harpax.

Har.
Is quidem edepol Harpax ego sum.

Bal.
Immo edepol esse vis.

purus putus hic sucophanta est.

Har.
Ego tibi argentum dedi

et dudum, adveniens extemplo, sumbolum servo tuo,

100eri imágine obsignatam epistulam, hic ante ostium.

Bal.

Meo tu epistulam dedisti servo? quoi servo?

Har.
Suro.

Bal.

Non confidit sycophanta hic nequam est nugis: meditatus malest.

edepol hominem verberonem Pseudolum, ut docte dolum

commentust: tantundem argenti quantum miles debuit

105dedit huic atque hominem exornavit, mulierem qui abduceret.

nam illam epistulam ipsus verus Harpax huc ad me attulit.

Har.

Harpax ego vocor, ego servos sum Macedonis militis;

ego nec sycophantiose quicquam ago nec malefice,

neque istum Pseudolum mortalis qui sit novi neque scio.

Sim.

110Tu, nisi mirumst, leno, plane perdidisti mulierem.

Bal.

Edepol ne istuc magis magisque metuo, quom verba audio.

mihi quoque edepol iamdudum ille Surus cor perfrigefacit,

sumbolum qui ab hoc accepit. mira sunt ni Pseudolust.

eho tu, qua facie fuit, dúdum quoi dedisti sumbolum?

Har.

115Rufus quidam, ventriosus, crassis suris, subniger,

magno capite, acutis oculis, ore rubicundo, admodum

magnis pedibus.

Bal.
Perdidisti, postquam dixisti pedes.

Pseudolus fuit ipsus. actumst de me. iam morior, Simo.

Har.

Hercle te hau sinam emoriri, nisi mi argentum redditur,

120viginti minae.

Sim.
Atque etiam mihi aliae viginti minae.

Bal.

Auferen tu id praemium a me, quod promisi per iocum?

Sim.

De improbis viris auferri praemium et praedam decet.

Bal.

Saltem Pseudolum mihi dedas.

Sim.
Pseudolum ego dedam tibi?

quid deliquit? dixin, ab eo tibi ut caveres, centiens?

Bal.

125Perdidit me.

Sim.
At me viginti modicis multavit minis.

Bal.

Quid nunc faciam?

Har.
Si mi argentum dederis, te suspendito.

Bal.

Di te perdant. sequere sis me ergo hac ad fórum, ut solvam.

Har.
Sequor.

Sim.

Quid ego?

Bal.
Peregrinos absolvam, cras agam cum civibus.

Pseudolus mihi centuriata hábuit capitis comitia,

130qui illum ad hodie adlegavit, mulierem qui abduceret.

sequere tu. nunc ne expectetis, dum hac domum redeam via;

ita res gestast: angiporta haec certum est consectarier.

Har.

Si graderere tantum quantum loquere, iam esses ad forum.—

Bal.

Certumst mi hunc emortualem facere ex natali die.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (133 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: