next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[pr]

arma multi varie disserunt cur ab armis Vergilius coeperit, omnes tamen inania sentire manifestum est, cum eum constet aliunde sumpsisse principium, sicut in praemissa eius vita monstratum est. per 'arma' autem bellum significat, et est tropus metonymia. nam arma quibus in bello utimur pro bello posuit, sicut toga qua in pace utimur pro pace ponitur, ut Cicerocedant arma togae” , id est bellum paci. alii ideo 'arma' hoc loco proprie dicta accipiunt, primo quod fuerint victricia, secundo quod divina, tertio quod prope semper armis virum subiungit, utarma virumque ferensetarma acri facienda viro” . arma virumque figura usitata est ut non eo ordine respondeamus quo proposuimus; nam prius de erroribus Aeneae dicit, post de bello. hac autem figura etiam in prosa utimur. sic Cicero in Verrinisnam sine ullo sumptu nostro coriis, tunicis frumentoque suppeditato maximos exercitus nostros vestivit, aluit, armavit” . non nulli autem hyperbaton putant, ut sit sensus talis 'arma virumque cano, genus unde Latinum Albanique patres atque altae moenia Romae', mox illa revoces 'Troiae qui primus ab oris'; sic enim causa operis declaratur, cur cogentibus fatis in Latium venerit. et est poeticum principium professivum 'arma virumque cano', invocativum 'Musa mihi causas memora', narrativum 'urbs antiqua fuit'. et professivum quattuor modis sumpsit: a duce 'arma virumque cano', ab itinere 'Troiae qui primus ab oris', a bello 'multa quoque et bello passus', a generis successu 'genus unde Latinum'. virum quem non dicit, sed circumstantiis ostendit Aeneam. et bene addidit post 'arma' 'virum', quia arma possunt et aliarum artium instrumenta dici, utCerealiaque arma” . cano polysemus sermo est. tria enim significat: aliquando laudo, utregemque canebant” ; aliquando divino, utipsa canas oro” ; aliquando canto, ut in hoc loco. nam proprie canto significat, quia cantanda sunt carmina. Troiae Troia regio est Asiae, Ilium civitas Troiae; plerumque tamen usurpant poetae et pro civitate vel regionem vel provinciam ponunt, ut Iuvenaliset flammis Asiam ferroque cadentem” . Probus ait Troiam Graios et Aiax non debere per unam i scribi. qui primus quaerunt multi, cur Aeneam primum ad Italiam venisse dixerit, cum paulo post dicat Antenorem ante adventum Aeneae fundasse civitatem. constat quidem, sed habita temporum ratione peritissime Vergilius dixit. namque illo tempore, quo Aeneas ad Italiam venit, finis erat Italiae usque ad Rubiconem fluvium: cuius rei meminit Lucanus et Gallica certus limes ab Ausoniis disterminat arva colonis. unde apparet Antenorem non ad Italiam venisse, sed ad Galliam cisalpinam, in qua Venetia est. postea vero promotis usque ad Alpes Italiae finibus, novitas creavit errorem. plerique tamen quaestionem hanc volunt ex sequentibus solvi, ut videatur ob hoc addidisse Vergilius 'ad Lavina litora', ne significaret Antenorem. melior tamen est superior expositio. primus [ergo] non ante quem nemo, sed post quem nullus, <ut> “tuque o, cui prima furentem fundit equum magno tellus percussa tridenti et hic mihi responsum primus dedit” . vel laudative 'primus', utprimam qui legibus urbem fundabit, Curibus parvis” . ab oris speciem pro genere; nam oras terras generaliter debemus accipere. sane praepositionem mutavit, nam 'ex oris' melius potuit dicere.

[2] Italiam ars quidem hoc exigit, ut nominibus provinciarum praepositiones addamus, civitatum numquam. tamen plerumque perverso ordine lectum est; nam ecce hoc loco detraxit provinciae praepositionem dicens 'Italiam venit' pro ad Italiam venit. Tullius in Verrinisea die Verres ad Messanam venitpro Messanam venit. sane sciendum est usurpari ab auctoribus, ut vel addant vel detrahant praepositiones; namque ait Vergiliussilvis te, Tyrrhene, feras agitare putastipro in silvis. ut ergo illic detraxit loco praepositionem, sic hic provinciae. et est figura. Italia autem pars Europae est. Italus enim rex Siculorum profectus de Sicilia venit ad loca, quae sunt iuxta Tiberim, et ex nomine suo appellavit Italiam. ibi autem habitasse Siculos ubi est Laurolavinium, manifestum est, sicut ipse alio loco dicitSiculi veteresque Sicani et gentes venere Sicanae saepius” . sane 'Italiam' i contra naturam producta est, cum sit natura brevis. fato profugus 'fato' ad utrumque pertinet, et quod fugit, et quod ad Italiam venit. et bene addidit 'fato', ne videatur aut causa criminis patriam deseruisse, aut novi imperii cupiditate. profugus autem proprie dicitur qui procul a sedibus suis vagatur, quasi porro fugatus. multi tamen ita definiunt, ut profugos eos dicant qui exclusi necessitate de suis sedibus adhuc vagantur, et simul atque invenerint sedes, non dicantur profugi, sed exules. sed utrumque falsum est. nam et profugus lectus est qui iam sedes locavit, ut in Lucanoprofugique a gente vetusta Gallorum Celtae miscentes nomen Hiberis(4.9), et exul qui adhuc vagatur, ut in Sallustioqui nullo certo exilio vagabantur” : adeo exilium est ipsa vagatio. quidam hic 'profugus' participium volunt. sane non otiose fato profugum dicit Aeneam, verum ex disciplina Etruscorum. est enim in libro qui inscribitur litterae iuris Etruriae scriptum vocibus Tagae, “eum qui genus a periuris duceret, fato extorrem et profugum esse debere” . porro a Laomedonte periuro genus ducit Aeneas, siquidem alibi aitsatis iam pridem sanguine nostro Laomedonteae luimus periuria Troiae” . Lavinaque venit litora haec civitas tria habuit nomina. nam primum Lavinum dicta est a Lavino, Latini fratre; postea Laurentum a lauro inventa a Latino, dum adepto imperio post fratris mortem civitatem augeret; postea Lavinium a Lavinia, uxore Aeneae. ergo 'Lavina' legendum est, non 'Lavinia', quia post adventum Aeneae Lavinium nomen accepit, et aut Lavinum debuit dicere, sicut dixit, aut Laurentum. quamvis quidam superfluo esse prolepsin velint. sane bene addidit 'Lavina', ut ostenderet ad quam partem Italiae venisset Aeneas, quia et multi alii eo tempore ad Italiam venerant, ut Capys, qui Capuam, Polites, qui Politorium condiderunt.

[3] litora Laurolavinium constat octo milibus a mari remotam. nec nos debet fallere quia dixit 'Lavina litora'. litus enim dicitur terra quoque mari vicina, sicut ipse Vergilius in quartocui litus arandum” , cum per naturam litus arari non possit. ergo scire debemus, litus posse et terram dici. Fabius Maximus annalium primotum Aeneas aegre patiebatur in eum devenisse agrum, macerrimum litorosissimumque” . multum ille 'multille' conlisio est. et 'ille' hoc loco abundat; est enim interposita particula propter metri necessitatem, ut stet versus: nam si detrahas 'ille', stat sensus; 'qui primus' enim ad omnia possumus trahere. sic alio loconunc dextra ingeminans ictus, nunc ille sinistra” . est autem archaismos. aut certe 'ille', quia haec particula more antiquo aut nobilitati aut magnitudini dabatur, utac velut ille canum et saucius ille” . et terris iactatus fatigatus est enim apud Thraciam monstro illo, quod e tumulo Polydori sanguis emanavit, apud Cretam pestilentia, apud Strophadas insulas Harpyiis, tempestate vero et in primo et in tertio. iactamur autem in mari fluctibus, fatigamur in terris. et bene duorum elementorum mala uno sermone conplexus est. et alto modo mari, quia navigans Scyllam et Polyphemum effugit, perditus etiam est Orontes, amissus Palinurus et Misenus. altum tamen sciendum est quod et superiorem, utMaia genitum demittit ex altoet inferiorem altitudinem significat; namque mensurae nomen est altitudo.

[4] vi superum violentia deorum, secundum Homerum, qui dicit a Iunone rogatos esse deos in odium Troianorum: quod et Vergilius tetigit dicensvos quoque Pergameae iam fas est parcere genti, dique deaeque omnes” . latenter autem defendit hac ratione Troianos, quod non suo merito eos insequebantur numina, sed Iunonis inpulsu. multi 'vi superum' posse accipi dicunt Irim Aeolum Iuturnam Iunonem, sed melius iudicant, vi quam superi habent. saevae cum a iuvando dicta sit Iuno, quaerunt multi, cur eam dixerit saevam, et putant temporale esse epitheton, quasi saeva circa Troianos, nescientes quod saevam dicebant veteres magnam. sic Enniusinduta fuit saeva stola” . item Vergilius cum ubique pium inducat Aeneam, aitmaternis saevus in armis Aeneas” , id est magnus. memorem Iunonis ob iram constat multa in auctoribus inveniri per contrarium significantia: pro activis passiva, utpictis bellantur Amazones armis” ; pro passivis activa, utpopulatque ingentem farris acervum” . et haec varietas vel potius contrarietas invenitur etiam in aliis partibus orationis, ut sit adverbium pro adverbio, ut esthoc tunc ignipotens caelo descendit ab altopro huc; et in participio, utet qua vectus Abaspro qua vehebatur; et in nomine, ut 'memorem Iunonis ob iram' non quae meminerat, sed quae in memoria erat. de his autem haec tantum quae lecta sunt ponimus nec ad eorum exemplum alia formamus. sane memor apud veteres non tantum dicebatur μεμνημένος, sed etiam μνήμων. et hoc per confusionem verbi et nominis; nam 'memorem' est verbi significatio, cum non sit nomen.

[5] multa quoque et bello passus hoc ad posteriores sex pertinet libros. sane duas coniunctiones separatas naturaliter nemo coniungit. sed hoc plerumque a poetis causa metri fit. ergo hic una vacat, sicut alio locodixitque et proelia voce diremit” . Sallustiustyrannumque et Cinnam” . bello passus contra Turnum. dum conderet urbem tres hic sunt significationes. aut enim Troiam dicit, quam ut primum in Italiam venit, fecit Aeneas, de qua aitcastrorum in morem pinnis atque aggere cingitet alio loco Mercuriusnec te Troia capit” —Troiam autem dici quam primum fecit Aeneas, et Livius in primo et Cato in originibus testanturdum enim haec fieret, ab agrestibus propter vulneratum cervum regium mota sunt bella: aut Laurolavinium, et significat 'dum' donec; tam diu enim dimicavit quam diu ad tempus faciendae civitatis veniret, id est donec Turnus occumberet: aut Romam, et est sensus dummodo conderet urbem. [aut Troiam aut Laurolavinium aut Romam significat.]

[6] inferretque deos Latio Latium duplex est, unum a Tiberi usque ad Fundos, aliud inde usque ad Vulturnum. denique ipse dixitveteresque Latiniideo quia scit esse etiam novos, id est a Fundis usque ad Vulturnum. Latium autem dictum est, quod illic Saturnus latuerit. Saufeius Latium dictum ait, quod ibi latuerant incolae, qui quoniam in cavis montium vel occultis caventes sibi a feris beluis vel a valentioribus vel a tempestatibus habitaverint Cascei vocati sunt, quos posteri Aborigines cognominarunt, quoniamaliis ortos esse recognoscebant. ex quibus Latinos etiam dictos. inferretque deos latio hoc est in Latium. et est figura usitata apud Vergilium. quod enim per accusativum cum praepositione dicimus ille per dativum ponit sine praepositione, sicut alibiit clamor caelopro in caelum. 'deos' vero utrum penates, uttalibus attonitus visis et voce deorum” , an se et Ascanium et posteros suos, de quibus dictum estdis genite et geniture deos” ? genus unde latinum si iam fuerunt Latini et iam Latium dicebatur, contrarium est quod dicit ab Aenea Latinos originem ducere. prima est iucunda absolutio, ut 'unde' non referas ad personam, sed ad locum; namque 'unde' adverbium est de loco, non de ductu a persona. tamen Cato in originibus hoc dicit, cuius auctoritatem Sallustius sequitur in bello Catilinae, “primo Italiam tenuisse quosdam qui appellabantur Aborigines. hos postea adventu Aeneae Phrygibus iunctos Latinos uno nomine nuncupatos” . ergo descendunt Latini non tantum a Troianis, sed etiam ab Aboriginibus. est autem vera expositio haec. novimus quod victi victorum nomen accipiunt. potuit ergo victore Aenea perire nomen Latinum. sed volens sibi favorem Latii conciliare nomen Latinum non solum illis non sustulit, sed etiam Troianis inposuit. merito ergo illi tribuit quod in ipso fuerat ut posset perire. unde et ipse inducit in duodecimo libro rogantem Iunonem, ne pereat nomen Latinum. item in execratione Didonis legimusnec cum se sub leges pacis iniquae tradiderit” ; iniqua enim pax est in qua nomen amittit ille qui vicit. sed veteres 'unde' etiam ad personam adplicabant, ita ut ad omne genus, ad omnem numerum iungerent, ut hoc loco 'genus unde Latinum' masculino generi et numero singulari iunxit, alibi <ad> genus femininum et numerum pluralem refert, utnymphae, Laurentes nymphae, genus amnibus unde est” , sicut 'hinc' particulam, cum sit loci adverbium, Terentius vetuste ad personam transtulitsed eccum Syrum incedere video: hinc iam scibo quid siet” .

[7] Albanique patres Albam ab Ascanio conditam constat, sed a quo incertum est, utrum a Creusae an a Laviniae filio: de qua re etiam Livius dubitat. hanc autem cum evertisset Tullus Hostilius, omnes nobiles familias Romam transtulit. et sciendum bene hunc ordinem semper servare Vergilium, ut ante dicat Latium, inde Albam, post Romam. quod et hoc loco fecit et in quinto libro, utpriscos docuit celebrare Latinoset deindeAlbani docuere suos, nunc maxima porro accepit Roma et patrium servavit honorem” . item in septimo libromos erat Hesperio in Latio quem protinus urbes Albanae coluere sacrum, nunc maxima rerum Roma colit” . atque altae moenia romae aut propter gloriam, aut propter aedificia ingentia, aut quia in montibus est posita.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: