previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[156]

[157] Aeneadae nunc Troiani, aliquando Romani, utAeneadae in ferrum pro libertate ruebant” . proxima litora ideo quia post periculum non eligitur litus, sed quodcumque occurrit occupatur. cursu aut secundum quod superius diximus 'proxima cursu', id est cursui, aut 'contendunt cursu petere', et est septimus casus. ut hic 'cursu' de navibus, ita alibi iter, utunde iter Italiamet in quintocertus iter” . stationes etiam navium dicebant, quod est animalibus terrestribus proprium.

[158] vertuntur scilicet a proposito itinere, hoc est ab Italia.

[159] est in secessu topothesia est, id est fictus secundum poeticam licentiam locus. ne autem videatur penitus a veritate discedere, Hispaniensis Carthaginis portum descripsit. ceterum hunc locum in Africa nusquam esse constat, nec incongrue propter nominis similitudinem posuit. nam topographia est rei verae descriptio. secessu sinu secreto. locus subaudis 'quem', ut superiusurbs antiqua fuit” . et sciendum est, quia, quotiens praemittimus nomen cuiuslibet generis et interposito pronomine <proprium]2 sequitur nomen alterius generis, medium illud pronomen proprii nominis genus sequitur, ut Sallustiusest in carcere locus, quod Tullianum appellatur” . ecce proprio iunxit, non appellativo; Tullianum enim proprium est, carcer appellativum. si autem utraque nomina appellativa fuerint, licenter cui volumus respondemus. insula portum efficit 'quem locum' subaudimus, vel 'in quo insula portum efficit'; hoc enim solummodo portus, quod illi insula anteposita est.

[161] inque sinus scindit sese unda reductos dividit se unda in sinus reductos, id est replicabiles. inque sinus antiqua est locutio. sic ipse alibiinque salutatam linquo” . C. Memmius de triumpho Luculli Asiatico: “inque luxuriosissimis Asiae oppidis consedissseet moxinque Gallograeciam redierunt” .

[162] gemini pares, similes; interdum et duos significat. minantur eminent, utminaeque murorum ingentes” . itemilla usque minatur” . et ita est, ut quae eminent minari videantur.

[163] sub vertice hoc est circa radices montis, quae ad rectam lineam suscipiunt cacumen, id est verticem.

[164] tuta a tempestate defensa, ideo et 'silent'. tum pro praeterea. tum silvis scaena coruscis 'silvis coruscis' hoc est silvarum coruscarum, id est crispantium, ut Iuvenalislonga coruscat serraco veniente abies” . et posuit septimum pro genetivo, ut superiuspulchra prole” . alii 'coruscis' tremulis vel vibrantibus accipiunt. scaena inumbratio. et dicta scaena ἀπὸ τῆς σκιᾶς. apud antiquos enim theatralis scaena parietem non habuit, sed de frondibus umbracula quaerebant. postea tabulata conponere coeperunt in modum parietis. scaena autem pars theatri adversa spectantibus, in qua sunt regia.

[165] desuper pro supra, praepositione contra rationem adiecta. horrenti horror plerumque ad odium pertinet, plerumque ad venerationem, ut hoc loco. sic Lucanusarboribus suus horror inest(3.413). atrum nemus tropus est; per atrum enim nigrum ostendit, per nigrum umbrosum, per umbrosum densum, id est frondibus plenum.

[167] vivo naturali, utvivo praetervehor ostia saxo” .

[168] nympharum domus aut verum dicit et est historia, aut ad laudem pertinet loci: talis, inquit, locus est, ut domus credatur esse nympharum. hic pro 'illic' more suo.

[169] anchora morsu hoc nomen cum in Graeco, unde originem ducit, aspirationem non habeat, in Latino aspiratur: quod est contrarium; nam magis Graecorum est aspiratio. sed hoc in paucis nominibus invenitur. morsum autem de anchoris bene dixit, cum alio loco inveniamustum dente tenaci anchora fundabat navis” .

[170] huc septem Aeneae c. n. quidam volunt hoc loco quaestionem nasci. si favet Neptunus Troianis, cur cum omnibus navibus ad Africam non pervenit Aeneas? sed Neptunus postquam sensit tempestatem commotam, potuit de periculo liberare Troianos, ante facta vero mutare non potuit. nam et Orontis navem cum omnibus sociis eius constat perisse: et simul libri oeconomia perisset, si Aeneas cum omnibus navibus pervenisset. volunt autem septem naves ita interim colligi, ut una Aeneae sit, tres de saxis a Cymothoe et Tritone, tres de syrtibus, Neptuno syrtes navigabiles faciente, liberatae sint, reliquae tantum dispersae sint, quas paulo post legimus ad Africae litus adpulsas. novam tamen rem Naevius bello Punico dicit, unam navem habuisse Aeneam, quam Mercurius fecerit.

[171] telluris amore cuiuscumque post pericula. unde et superius dixit 'quae proxima litora cursu contendunt'. et paulo post infert 'optata potiuntur Troes harena'; nam re vera haec optata non erat eis, qui ad Italiam festinant. tellurem autem pro terra posuit, cum Tellurem deam dicamus, terram elementum; ut plerumque ponimus Vulcanum pro igni, Cererem pro frumento, Liberum pro vino.

[172] harena quaeritur, habeat necne nomen hoc adspirationem. et Varro sic definitsi ab ariditate dicitur non habet, si ab haerendo, ut in fabricis videmus, habet” . melior tamen est superior etymologia. et 'harena' aut pro terra posita est, aut et harena grata potuit esse post mare.

[173] sale tabentis aut madefactos aspargine, aut qui apud sentinam laboraverint; nam supra aitomnes accipiunt inimicum imbrem” . sane marina aqua dicitur exesse et extenuare ut cetera sic corpus humanum. in litore pro in litus, utarma sub adversa posuit radiantia quercupro sub adversam quercum.

[174] silici scintillam excudit bene adiecit speciem, quia in lapidibus certis invenitur ignis. 'excudit' autem est feriendo eiecit, quia cudere est ferire; unde et incus dicitur, quod illic aliquid cudamus, id est feriamus. achates adlusit ad nomen, nam achates lapidis species est: bene ergo ipsum dicit ignem excusisse. unde etiam Achaten eius comitem dixit. lectum est enim in naturali historia Plinii, quod si quis hunc lapidem in anulo habuerit, gratiosior est.

[175] succepit pro suscepit, ut diximus supra.

[176] nutrimenta Cicero in Oratoresed quod educata huius nutrimentis eloquentia ipsa se postea colorat” . rapvitque in fomite flammam paene soloecophanes est; nam cum mutationem verbum significet, ablativo usus est: sed hoc solvit aut antiqua circa communes praepositiones licentia, ut estconditus in nubem” , contraet nota conduntur in alvo” , itemsaeva sedens super armaetgeminae super arbore sidunt” . Ciceroquod ille in capite ab hostium duce acceperat” , itemet si fortes fueritis in eo, quem nemo sit ausus defendere” . aut 'rapuit' raptim fecit flammam in fomite, id est celeriter. et mire 'rapuit', opus est enim celeritate ad tale ministerium. sane fomites sunt assulae quae ab arboribus cadunt quando inciduntur, quod foveant ignem. Clodius Scriba commentariorum IIII. “fomenta taleae excisae ex arboribus” , item alio locoastulae ambustae, ligna cavata a fungis nomine excepto” .

[177] cererem metonymia pro frumento. corruptam undis aqua emollitam. cerealiaque arma fugiens vilia ad generalitatem transiit propter carminis dignitatem et rem vilem auxit honestate sermonis, ut alibi, ne lucernam diceret, aittesta cum ardente viderent scintillare oleum” . et sciendum est iudice euphonia dici 'Cerealia' vel 'Cerialia', 'Typhoea' vel 'Typhoia', 'Caesareanus' vel 'Caesarianus'. in his ergo licentia derivationis est. cerealiaque arma] 'arma' enim generaliter omnium rerum instrumenta dicuntur, ubi reponuntur armaria dicta sunt. Nigidius de hominum naturalibus IIII. “omnis enim ars materia inventa circa quam versetur, ferramenta vasa instrumentum armamentaque primum comparat, per quae opera sua efficere possit” .

[178] fessi rerum hoc est penuria fatigati, id est esurientes, quod fere laborem fames subsequitur. et fessus generale est; dicimus enim fessus animo, id est incertus consilii, utter fessus valle resedit” , et fessus corpore, quod magis est proprium, et fessus rerum a fortuna venientium, ut hoc loco. epitheta numquam vacant, sed aut ad augmentum, aut ad diminutionem, aut ad discretionem poni solent. fruges generaliter omnes fruges dicuntur, et errant qui discernunt frumenta a frugibus. nam Cicero aitolei et frugum minutarum” , cum de leguminibus diceret, ut ostenderet etiam frumenta fruges vocari. frugum autem nomen tractum est a frumine, id est eminente gutturis parte. receptas liberatas utmedioque ex hoste recepit” , id est liberavit. receptas] de periculo vel ex insperato salvas.

[179] et torrere parant flammis et frangere saxo multi hysteroproteron putant, non respicientes superiora, quia dixit undis Cererem esse corruptam, quam necesse fuerat ante siccari. qui tamen etiam contra hoc illo se tuentur exemplonunc torrete igni fruges, nunc frangite saxoet volunt etiam hic hysteroproteron esse. quod falsum est; nam et hodie siccari ante fruges et sic frangi videmus. et quia apud maiores nostros molarum usus non erat, frumenta torrebant et ea in pilas missa pinsebant, et hoc erat genus molendi. unde et pinsores dicti sunt, qui nunc pistores vocantur. pinsere autem dici Persius probat, uta tergo quem nulla ciconia pinsit” . quidam ne hysteroproteron sit, alios torrere, alios frangere accipiunt. Accius Troadibusnocturna saxo fruges franges torridas” . sane his versibus 'tum Cererem corruptam undis' et 'torrere parant flammis et frangere saxo' ius pontificum latenter attingit. flamines autem farinam fermentatam contingere non licebat. cum autem dicit 'Cererem corruptam undis' et 'torrere p. f. et f. s.', quid aliud ostendit, quam mox eos sine fermento panem coxisse, qui omnes fruges corruptas protulerunt? non autem exspectasse eos fermentum, docet illo versu 'tum victu revocant vires'.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: