previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[324]

[325] orsus nunc coepit, alias finiit, utsic Iuppiter orsus” . sed illic proprie posuit, hic usurpatum est; praeteritum enim est participium.

[326] avdita neque visa hinc probatur quia superius haec interrogaverat Venus. sane quidam 'audita' ad illud responsum volunt 'clamore prementem'; <ut> ad 'vidistis si quam' 'neque visa' responderit.

[327] o quam te quae dea sit dubitat, nam deam esse confidit. ergo hic o dubitativa, alias optativa. “adsis, o Tegeaee, favens” .

[328] vox hominem sonat Graeca figura est. o dea certe hic o distinguendum, ut post inferat 'dea certe' confirmans opinionem suam. et conclusio est syllogismi, qui constat ex propositione, adsumptione, conclusione. nam si nec vox nec vultus mortales sunt, restat ut dea sit.

[329] an phoebi soror Diana; nam venatrix est. bene autem suspicatur pro loco et qualitate habitus personaeque. perite autem poeta dicendo 'an Phoebi soror' videtur de nomine Apollinis dubitare. constat enim hunc deum a diversis gentibus vel civitatibus diversis nominibus appellari secundum genera beneficiorum, quae vario divinitatis genere praestare consuevit. cui deo sagittas datas volunt, quia ut vis morbi ita hoc telum sit occultum. hunc tamen deum et aduberum custodiam et ad divinationem et ad medicinam et ad res urbanas, quae placidae sunt, et ad bella pertinere longinqua: cui laurum ideo sacratam, quia haec arbor suffimentis purgationibusque adhibeatur, ut ostendatur nullum templum eius nisi purum ingredi debere. cautum enim est, ne sacerdos eius domum ingrediatur, in qua ante quintam diem funus fuerit. quidam tamen 'an' pro sive antique dictum volunt. non nulli coniunctionem mutatam adserunt pro 'aut Phoebi soror aut Nympharum sanguinis una'. alii 'an' coniunctionem disiunctivam volunt, ut Sallustiusperrexere in Hispaniam, an Sardiniam” . an nympharum sanguinis generis.

[330] sis felix propitia. felix enim dicitur et qui habet felicitatem et qui facit esse felicem, ut in bucolicissis bonus o felixque tuis” . unde et contra Iuno in septimo dicitquae potui infelix” , id est adversa Troianis. sis felix] hoc est felicitatem praestes vel felix mihi. e contrarioet monstrum infelixetinfelix vates” . leves levem facias, utlevat ipse tridenti” . quaecumque seu Diana, seu nympha.

[331] quo sub caelo aut sub qua parte caeli, aut secundum Epicureos dixit, qui plures volunt esse caelos, ut Cicero in Hortensio. tandem hoc loco vacat 'tandem'. sciendum sane multas particulas ad ornatum pertinere tantummodo, ut puta 'dum' 'gentium' 'locorum' 'terrarum'. aut 'tandem doceas', †quia vix hoc quoque contigit. aut 'tandem' pro expletiva particula est.

[332] hominumque locorumque ὑπέρμετρος versus, unam enim plus habet syllabam: qui quotiens fit, debet sequens versus a vocali incipere, ut hoc loco, itemomnia Mercurio similis, vocemque coloremque et crines flavos” ; nisi forte synizesis fiat in fine, id est vocalium collisio, ut estnec cura peculi” . hic enim non est necesse ut sequens versus a vocali incipiat.

[334] hostia dextra hostiae dicuntur sacrificia quae ab his fiunt qui in hostem pergunt, victimae vero sacrificia quae post victoriam fiunt. sed haec licenter confundit auctoritas.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: