previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[242] antenor potvit] capto Ilio Menelaus memor se et Ulixen beneficio Antenoris servatos, cum repetentes Helenam ab eo essent suscepti ac paene a Paride aliisque iuvenibus interempti essent, parem gratiam reddens inviolatum dimisit. qui cum uxore Theano et filiis Helicaone et Polydamante ceterisque sociis in Illyricum pervenit, et bello exceptus ab Euganeis et rege Veleso victor urbem Patavium condidit; id enim responsi acceperat eo loco condere civitatem quo sagittis avem petisset; ideo ex avis petitae auspicio Patavium nominatum, cui aeternitatem * * * Helicaon ne victor rediret gladio peremit. antenor potvit non sine causa Antenoris posuit exemplum, cum multi evaserint Troianorum periculum, ut Capys qui Campaniam tenuit, ut Helenus qui Macedoniam, ut alii qui Sardiniam secundum Sallustium; sed propter hoc, ne forte illud occurreret, iure hunc vexari tamquam proditorem patriae. elegit ergo similem personam; hi enim duo Troiam prodidisse dicuntur secundum Livium, quod et Vergilius per transitum tangit, ubi aitse quoque principibus permixtum agnovit Achivis” , et excusat Horatius dicensardentem sine fraude Troiam” , hoc est sine proditione: quae quidem excusatio non vacat; nemo enim excusat nisi rem plenam suspicionis. Sisenna tamen dicit solum Antenorem prodidisse. quem si velimus sequi augemus exemplum: si regnat proditor, cur pius vagatur? ob hoc autem creditur Graecis Antenor patriam prodidisse, quia sicut superius dictum est, et auctor reddendae Helenae fuit et legatos qui propter Helenam venerant suscepit hospitio, et Ulixen in mendici habitu agnitum non prodidit. potvit plus est quod dixit 'potuit' non meruit. elapsus invidiose noluit dicere 'dimissus', sed 'elapsus'. achivis ab Achaeo, Iovis etPithiae filio, dicti.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: