previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[273] gente sub hectorea id est Troiana. sed debuit dicere 'Aeneia'. diximus superius nomina poetas ex vicino usurpare. sed quidam reprehendunt, quod 'Hectorea' et non 'Aeneia'. mos est poetis nomina ex vicinis usurpare, quia coniunctus genere Hectori Ascanius, ut estet pater Aeneas, et avunculus excitat Hector” . alii tradunt, cum Hectoris progenies nulla in Italia fuerit, ideo 'sub Hectorea' positum, ut significaret sub forti, ut in quintoHectorei socii” . sed ex aliis rebus alia dat nomina, ut pios Aeneadas appellavit, ut timidos Phrygas, ut nobiles Dardanidas, ut periuros Laomedontiadas. ceterum ubi veram originem significatdomus Assaraciponit, ex quo Capys, ex Capy Anchises, ex Anchise Aeneas. donec regina sacerdos historia hoc habet. Amulius et Numitor fratres fuerunt. Amulius fratrem imperio pepulit et filium eius necavit, filiam vero Iliam Vestae sacerdotem fecit, ut spem subolis auferret, a qua se puniri posse cognoverat. hanc ut multi dicunt Mars compressit, unde nati sunt Remus et Romus, quos cum matre Amulius praecipitari iussit in Tiberim. tum ut quidam dicunt Iliam sibi Anien fecit uxorem, ut alii inter quos Horatius, Tiberis: unde aituxorius amnis” . pueri vero expositi ad vicinam ripam sunt. hos Faustus repperit pastor, cuius uxor erat nuper meretrix Acca Larentia, quae susceptos aluit pueros. hi postea avum suum Numitorem occiso Amulio in regna revocarunt. quibus dum cum eo angustum Albae videretur imperium, recesserunt et captatis auguriis urbem condiderunt. sed Remus prior sex vultures vidit, Romus postea duodecim: quae res bellum creavit. in quo extinctus est Remus, et a Romi nomine Romani appellati. ut autem pro Romo Romulus diceretur, blandimenti genere factum est, quod gaudet diminutione. quod autem a lupa dicuntur alti, fabulosum figmentum est ad celandam auctorum Romani generis turpitudinem. nec incongrue fictum est; nam et meretrices lupas vocamus, unde et lupanaria. et constat hoc animal in tutela esse Martis. sed de origine et conditore urbis diversa a diversis traduntur. Clinias refert Telemachi filiam Romen nomine Aeneae nuptam fuisse, ex cuius vocabulo Romam appellatam. * * * dicit Latinum ex Vlixe et Circe editum de nomine sororis suae mortuae Romen civitatem appellasse. Ateius adserit Romam ante adventum Euandri diu Valentiam vocitatam, sed post graeco nomine Romen vocitatam. alii a filia Euandri ita dictam, alii a fatidica, quae praedixisset Euandro his eum locis oportere considere. Heraclides ait Romen, nobilem captivam Troianam huc appulisse et taedio maris suasisse sedem, ex cuius nomine urbem vocatam. Eratosthenes Ascanii, Aeneae filii, Romulum parentem urbis refert. Naevius et Ennius Aeneae ex filia nepotem Romulum conditorem urbis tradunt. Sibylla ita dicit Ῥωμαῖοι, Ῥώμου παῖδες. regina regis filia. abusive ait more poetico, ut alibimagnum reginae sed enim miseratus amorem” , id est regis filiae Pasiphaes. sacerdos quia ab Amulio Vestae virgo esse iussa est, ne ei propter edendam subolem facultas esset viro iungi.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: