previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[73] conubio ivngam deest eam; et conubium est ius legitimi matrimonii. et bene 'conubio iungam' dixit, ut hanc ab aliis segregaret, quae a regibus sine lege habentur. solent enim reges inter plures uni praecipuum dare nomen uxoris. et 'conubio' nu brevem posuit, cum naturaliter longa sit. nubo enim, unde habet originem, longa est. sed est tropus systole, qui fit quotienscumque longa corripitur syllaba propter metri necessitatem. ipse alio loco longam posuit, ut estHectoris Andromache Pyrrhin conubia servas?” itemcuique loci leges dedimus, conubia nostra reppulitetper conubia nostraetNomadumque petam conubia supplex” . sciendum tamen est, quia plerumque in conpositione vel derivatione principalitatis natura corrumpitur. convbio ivngam stabili propriamque dicabo multa in unum contulit versum quae Iuno promittit; dicendo enim 'conubio' ostendit legitimam, dicendo 'stabili' longam promittit concordiam, id est quae divortio careat, dicendo 'propriam' adulterii removet suspitionem. quod autem adiecit 'dicabo' obsequentem eam fore demonstrat. in usu enim est ut dicamus, sacerdos dicatus est numini, hoc est ad obsequium datus est. alii 'dicabo' dabo accipiunt. Terentiusiam hanc operam tibi dico” , id est do, sicuti ab eo quod est dico participium a passivo dictus facit, ut estIunoni infernae dictus sacer” , quamvis alibi lectum sittemplis sibi ferre dicatis” . 'propriam dicabo' autem deest 'tibi eam'. 'propriam' autem possumus vel firmam vel perpetuam accipere, utsi proprium hoc fuerit” . Terentiusnihilne esse cuiquam propriumetquod voluptates eorum propriae suntetda propriam, Thymbraee, domum” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: