previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[145]

[147] contulerant nocte interveniente peregerunt. et est explanatio rerum, quas Aeneas gessit postquam est profectus ab Euandro ad petenda auxilia, dum inter suos et Turnum bella gerebantur: rem enim ante omissam breviter exsequitur. media aeneas freta nocte secabat aut 'media nocte', aut 'freta media'.

[149] regem adit instanti tempore adit.

[150] quidve petat scilicet auxilium. quidve ipse ferat vicissitudinem auxilii, ut supra Euandroaccipe daque fidem” . multi autem 'quidque petat quidque ipse ferat' dicunt oportuisse dici, sed mutatam coniunctionem: neque enim ex alterius persona exponitur, sed totum ex Aeneae, et ideo 'que' coniunctione opus fuisse; 've' enim proprie 'vel' significat, ut sicnec patris Anchisae cineres manesve revelli” . mezentius arma quae sibi conciliet inicit latenter timorem, ne forte possit collectis auxiliis Mezentius in regna remeare, a quibus fuerat ante depulsus.

[151] violentaque pectora turni superba, ut est illudquos illi bello profugos egere superbo” , id est violento.

[152] hvmanis quae sit fiducia rebus latenter hoc dicit: nolite putare fixam esse et stabilem felicitatem, magna est enim rerum varietas: invicem accipietis auxilia.

[153] admonet inmiscetque preces partim rogat, partim admonet hoc solacium esse vitae humanae tutissimum, si vel mutua dentur auxilia, vel in prosperis positi etiam subiecta considerent. et est superioris versus expressio: nam edocet, quae peterent et quod eum sollicitabat. 'admonet' vero vel causa Mezentii, vel quia instabilis est et vaga fortuna. tarchon hoc nomen ubique Graece ponit, excepto uno in loco, ut esthaud procul hinc Tarcho et Tyrrheni” : quod metri causa fecit.

[154] ferit facit, ex more Romano, propter porcum qui de lapide feritur. libera fatis exempta fatali necessitate, qua pugnare non poterant propter illudexternos optate duces” .

[155] gens lydia per derivationem 'Lydia gens': nam 'Lydia' provincia proprium est.

[157] prima tenet more viri fortis in principiis est: alibiprinceps ante omnes densum Palinurus agebat agmen” . rostro phrygios subivncta leones pro 'subiunctos leones habens'. vult pro iugo rostrum navis fuisse, leones autem singulos in singulis navis partibus fuisse depictos. sane notatur a criticis Vergilius hoc loco, quemadmodum sic cito dixit potuisse naves Aeneae fieri: quod excusat pictura, quam solam mutatam debemus accipere. ergo hanc navem Aeneae ab Etruscis datam intellegamus. quidam volunt hanc navem ex his esse quibus Aeneas ad Euandrum erat evectus, et ad Etruriam terra esse portatam.

[158] gratissima propter illinc facta navigia.

[160] eventus belli varios licet haberet fortissimum militem, cogitabat tamen incerta bellorum.

[161] iam quaerit sidera deest 'de Aenea'. et 'quaerit sidera' num de sideribus quaerit, an ipsa sidera, id est percenset. aut num causa quaerendi quod cupiat lucem.

[162] noctis iter aut per quae nox decurrit: aut quae intuentes nautae iter peragunt noctibus. iam modo, utiamque hos cursu, iam praeterit illos” . quae passus terraque marique num quia audiendo res gestas Aeneae incendatur et ipse ad imitandi cupiditatem?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: