previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[15]

[16] ivppiter haec paucis habet personarum considerationem, ut superioribus personis det breviloquium, e contra inferiori potestati prolixam orationem, unde ait de Venere 'at non Venus aurea contra pauca refert': quia Veneri causam necesse est reddere, ideo non pauca refert, aut quia mater dolens, aut quia inferior. item Dido quasi regina paucis locuta est, uttum breviter Dido” .

[18] o pater o hominum et Titianus et Calvus, qui themata omnia de Vergilio elicuerunt et deformarunt ad dicendi usum, in exemplo controversiarum has duas posuerunt adlocutiones, dicentes Venerem agere statu absolutivo, cum dicit Iunoni 'causa fuisti periculorum his quibus Italiam fata concesserant'; Iunonem vero niti statu relativo, per quem ostendit Troianos non sua causa laborare, sed Veneris. o pater generaliter 'pater' accipe, non tantum Veneris: nam supra ait 'divum pater atque hominum rex'. et bene in principiis favorem sibi arte conciliat. hominum divvmque aeterna potestas hunc locum Probus quaerit; sed dicit unam rem secundum physicos, alteram secundum mathematicos. nam divum potestas est, quia ipse est aether, qui elementorum possidet principatum; hominum vero ideo, quia bona Iovis inradiatio honores hominibus tribuit. 'aeterna' autem 'potestas' adiecit propter aliorum numinum discretionem: nam legimus et Apollinem deposuisse divinam potestatem, et Herculem vel Liberum patrem non semper deos fuisse. sicut autem hominum, et rerum potestas est: an quemadmodum pro rege vel magistratu potestas solet dici?

[19] namque alivd quid sit ac si diceret, cum paene omnes dii in favorem Iunonis concesserint: 'namque' enim coniunctio ostendit eam hanc habuisse cogitationem. est autem parenthesis. implorare implorare est auxilium cum miseratione deposcere, qua ratione bene dicimus 'imploro te ut misero feras auxilium'; contra 'imploro te ad diem festum' non procedit.

[20] cernis ad augendam invidiam ait 'cernis', ac si diceret, non est opus narratione, cum Troianorum miserias ipse conspicias. insultent rutvli propter illudinterea Rutuli portis circum omnibus instant” . insultare autem est inimicis irridere per cavillationem, exultare vero gloriari et laetum esse.

[21] per medios suos scilicet. insignis equis propter illudviginti lectis equitum comitatus” : nam castra non eques irruperat. et ambiguum, utrum 'equis insignis', an 'equis feratur'. secundo marte ad illud respicithic Mars armipotens animum viresque Latinis addidit” .

[22] rvat inruat. clavsa moenia ad quae in extremis solent adflicti confugere. magna invidia: scimus enim ultimum esse praesidium in castra confugere et hostilem impetum plerumque differre, sicut factum est in bello Troiano. modo ergo dicit ademptam esse etiam hanc aram misericordiae, siquidem intra muros hostis insultat.

[23] quin quinetiam. ipsis in ipsis. 'aggeribus' autem munitionibus, sed abusive. et in muris ideo, quia supra dixitignaros deinde in muris Martemque cientes” .

[24] aggeribus agger proprie dicitur terra illa quae vallo facto propius ponitur, sed abusive et muros et munimenta omnia aggerem dicimus, sicut modo 'aggeribus moerorum' pro munimentis. moerorum pro 'murorum' antique: nam veteres pleraque eorum quae nos per 'u' dicimus, per 'oe' diphthongon pronuntiabant. hinc est 'moerorum' pro 'murorum' et e contra 'punio' pro 'poenio', quod verbum a poena venit, hinc est etPunica regna vides” , cum Poenos ubique legerimus. hoc autem facit orthographia Graeca: nam quam nos 'u' habemus, illi diphthongon habent 'ου': et ideo putarunt posse pro hac littera, licet non eandem, diphthongon poni. inundant implent et inundare faciunt.

[25] Aeneas ignarus abest ne merito videatur pati: neque enim potest videri fecisse bellum qui factum esse ignorat: aut hoc ipso miserabilis, quia ignarusexcessus. levari obsidione sines liberari: et oblique per Iovem invidiam commovet Iunoni.

[27] nascentis Troiae invidiose: quia iam ruinis periclitatur quae modo nascitur.

[28] aetolis surgit ab arpis atqui non est venturus: unde accipiamus Venerem non quasi deam loqui, sed quasi unam de Troianisut in primounius ob iram prodimur” , itemcaeli quibus adnuis arcem” —, ne futura ignorare videatur. 'Aetolis' autem 'Arpis' sic dixit, ut Cumas Euboicas: nam de Aetolia Diomedes venit, qui Arpos in Apulia collocavit.

[29] mea vulnera restant ut possim iterum vulnerari.

[30] demoror expecto, sustineo. mortalia d. a.] id est ut dea mortalium armis intersim et ipsa depugnem. et sic dixit 'mortalia arma', ut in duodecimovulnus mortale” .

[31] si sine pace tua si sine tua benevolentia, utorantes pacem” , “veniamque precantes” , itemexorat pacem divum” : ergo 'pace' benevolentia, suffragio. dicendo autem, si ad Italiam sine deorum voluntate venerunt, dent poenas, ostendit statum esse absolutum. sine pace tua sine voluntate tua, sine tua concessione, ut solet dici 'pace illius dixerim'. invito numine troes syllepsis per genus est.

[32] luant peccata 'luant' id est absolvant. dicimus autem et 'luo poenam' et 'luo peccatum'; nam peccatum solvitur poena. qui enim crimine tenetur obnoxius, poena eum a pristina liberat obligatione. contra 'luo poenam' si dixeris, non procedit qua re poena solvatur: tamen auctoritas licenter ista confundit more, quo solet poni vel a sequenti quod praecedit, vel a praecedenti quod sequitur.

[33] neque illos ivveris avxilio concessivus est iste modus secundum Probum; namque in artibus non invenitur. fit autem quotiens taedio contentionis quasi videmur concedere quod tamen nolumus fieri: nam id agit Venus hoc loco, ut Iuppiter magis praestet auxilium. responsa secuti hoc est si non solum prohibiti non sunt, sed eis etiam concessum est.

[34] superi ut Apollo. manes ut Creusa et Anchises, vel Hector. quisquam verecunde: quia apud maritum contra uxorem agit.

[35] nova condere fata quasi adversus illa quae tu statuisti.

[36] exustas erycino in litore classes nunc per ἀντικατηγορίαν ad accusationem alterius transit: argumentum est enim, utrum habeat voluntatem nocendi quae nocuit. 'Erycino' autem 'in litore' secundum opinionem suam dixit; nam alii apud Caietam dicunt exusta navigia, unde et Caieta dicta est ἀπὸ τοῦ καῆναι. quamvis quattuor naves exustae sunt, haec tamen exaggerat.

[37] quid tempestatum regem ubique 'repetam' subaudiendum.

[38] actam nubibus irim inpulsam, scilicet ut persuaderet matribus incendium navium: ut secundum artem rhetoricam rem unam in duas diviserit, ut latius pateret rei acerbitas interposito alio crimine: nam per Irim naves exustae sunt. sed melius est, ut non sit iteratio, ad Turnum missam Irim intellegere: nec nos moveat ordo conversus, solent enim graviora in principiis et in fine secundum artem rhetoricam poni. nubibus per nubes.

[40] sors rerum id est regnum: nam per sortem inter se fratres, Iuppiter Neptunus et Pluton, mundi regna diviserunt, quae Iuno praeter inferos in Troianorum perniciem moverat. superis inmissa ac si diceret, non iam Troianis, sed diis. respexit autem ad illudet caeli convexa per auras” .

[41] bacchata per urbes non vagata, sed 'bacchata', id est perfuruit: et bene 'bacchata per urbes', quia per simulationem sacrorum Liberi patris matres egerat in furorem.

[42] super imperio id est de imperio, utmulta super Priamo rogitans” . et quasi de salute sua se dicit laborare. est autem verecunda petitio et obliqua, per quam magna Iovi invidia commovetur, qui imperium Troianis promiserat. speravimus ista absolute dixit.

[44] conivnx dura hic distinguendum, ne incipiant esse duo epitheta 'dura fumantia excidia': quod contra artem fit, nulla interposita coniunctione. 'dura' autem debere distingui, ipse ex persona Iunonis ostenditquae dura potentia nostra egit?” et mire 'coniunx', quasi vitium mariti sit. nulla autem regio invidiose dixit, ut supracunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis” , cum a sola arceantur Italia.

[45] per eversae genitor fumantia Troiae cum dicimus 'rogo te per deos', hoc videmur dicere: memineris religionis curae esse petitionem meam, sicut in primo expressitat sperate deos memores fandi atque nefandi” ; cum autem dicimus 'rogo te per miserias meas', videmur dicere: memineris ab eo te rogari qui miserias pertulit, ut qui rogatur ad misericordiam miseriarum commemoratione flectatur, sicut est nunc in Veneris petitione: nam ideo sic rogat, ut commemoratione infelicitatis Troianae impetret misericordiam. alias stultum est cum adiuratur Iuppiter per excidia Troianorum. Sallustius in primopostremo ipsos colonos per miserias et incerta humani generis orare” . 'fumantia' autem 'quae fumaverunt', non enim fumant iam.

[47] incolumem ascanium ideo Venus pro Aenea non petit hoc loco, non quia pro eo non movetur, sed aut quia scit eum celerius esse moriturum, aut quia soli Ascanio debetur imperium, utcui regnum Italiae Romanaque tellus debentur” .

[48] Aeneas sane quidam 'sane' pro valde accipiunt, ut Cicero pro Quinctiosane ceterarum rerum pater familias et prudens et attentus” .

[51] amathus et paphos Cypri insulae civitates sunt, Veneri consecratae. est amathus 'Amathus' ab Amathonte. celsa paphos antiqua Paphos, quae nunc Palaepaphos dicitur, in excelso fuit posita, ex quo loco aedificia, permittente pace, in planum litoris deducta sunt. cythera insula est contra Laconicam, Veneri consecrata. dicimus autem 'haec Cythera', sicut haec Solyma, haec Artaxata, haec Megara.

[52] idaliaeque domus Idalium civitas Cypri est. et hic Idaliam dixit, cum ipse dixeritaut super Idalium” .

[53] aevum hic vitam, alias aetatem. inglorius sine triumphis, inmemor gloriae. Cicero in Tusculanisquae de vita inhonorata et ingloria dici solent” .

[54] inde id est ab Ascanio Tyrii nihil timebunt. et verum est; nam Scipio vastaturus est Africam.

[55] quid pestem evadere belli ivvit in fine iam agit miserabiliter, sicut egit et in principiis: nam hoc praecipit ars rhetorica, ut epilogi et principia pari argumentatione tractentur. 'pestem' autem incendium significat, utet toto descendit corpore pestis” , cum de navibus loqueretur incensis.

[56] fugisse per ignes exprimit quid sit 'pestem belli evadere'.

[58] recidivaque pergama renascentia. tractus autem sermo est ab arboribus, quae taleis sectis pullulant. ergo illud solum recidivum dicimus, quod postea nascitur: unde modo recidiva Pergama dixit, quae renovantur ab his, qui sunt superstites Troianis periclis.

[59] non satius deest 'fuit'. cineres patriae insedisse propter illuddulcisque meorum reliquias colerem” .

[60] atque solum quo Troia fuit sic in tertioet campos ubi Troia fuit” . xanthum et simoenta redde oro miseris ambiguum est utrum dicat, redde nobis re vera Troiam antiquam, an, redde nobis terras in Italia ad similitudinem Troiae: novimus enim hanc fuisse consuetudinem, ut advenae patriae suae imaginem sibi redderent, uteffigiem Xanthi Troiamque videtis” . bene ergo Venus medio usa est genere loquendi, ut utrumque significaret, et antiquae reditum Troiae et imperium Italiae, quod Troianis Iuppiter ad similitudinem Troiae fore promiserat. et magis hoc est quod latenter desiderat atque petit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: