previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[379]

[380] fatis iniquis exitum praeoccupavit futurum.

[381] magno pondere hoc est magni ponderis, utaere cavo clipeumpro 'aeris cavi'.

[383] receptat ideo frequentativo usus est, quia haerentem hastam ossibus avellere facile non poterat. et expressit moram quandam et molitionem extrahentis. ergo 'receptat' est frequenti concussione divellit. tale est et illudclipeoque sinistram insertabam aptans” .

[384] quem non super occupat 'quem super' Lagum, subauditur 'stantem'. super occupat quem non desuper occupat: ideo autem 'desuper', quia Pallas ad evellendam hastam fuerat inclinatus.

[385] nam pallas ante rventem dum furit ordo est: nam eundem Pallas ante excipit, id est dolo interimit; ille enim incautus fuerat, furens propter crudelem mortem sodalis, unde et incautus fuerat.

[387] tumido in pulmone et naturaliter tumido, et quia furebat. 'in pulmone' autem 'recondit' archaismos est pro 'in pulmonem'.

[388] hinc sthenium petit pro 'tunc', loci adverbium pro temporis. rhoeti de gente vetusta anchemolum haec fabula in Latinis nusquam invenitur auctoribus. Avienus tamen, qui totum Livium iambis scripsit, hanc commemorat, dicens Graecam esse. Rhoetus ergo Marrubiorum rex fuerat in Italia, qui Anchemolo filio Casperiam superduxit novercam: hanc privignus stupravit. quo cognito cum eum pater persequeretur et ad poenam vocaret, fugiens ille se ad Turnum contulit: ad Daunum. merito ergo in bello Turni Dauni filio Anchemolus gratiam reddit. 'gente' autem 'vetusta' ideo, quia a Phorco, deo marino, originem ducere legitur. hoc totum Alexander Polyhistor tradit, quem Lucius Sulla civitate donavit.

[390] vos etiam gemini ut supratu quoque flaventem prima lanugine malas” .

[392] svis etiam suis: Lucanuset amissum fratrem lugentibus offert” . et est absolutum, suis omnibus, non suis parentibus tantum.

[393] discrimina differentias.

[394] thymbre pro 'Thymber', metri causa metaplasmum fecit: ipse enim superius 'Thymber' dixit. evandrius possessivum est modo, non patronymicon.

[395] decisa svum mire 'suum', tamquam dominum, a quo fuerat separata.

[396] semianimesque micant digiti ferrumque retractant Ennii est, utoscitat in campis caput a cervice revulsum, semianimesque micant oculi lucemque requirunt” : quem versum ita ut fuit, transtulit ad suum carmen Varro Atacinus.

[397] tuentes modo videntes, alibi defendentes significat.

[398] dolor et pudor sic de Mezentioaestuat ingens uno in corde pudor mixtoque insania luctu” . alii dolorem alicuius studii ardorem et promptam gloriae cupiditatem veterum more dictum volunt, ut Graeci πόνον appellant: Lucilius in quintonam omnibus unus dolor est captus labosque” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: