previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[652]

[653] forte ratis descriptio per parecbasin facta, non enim a superioribus pendet, sed ante dictis adiungitur, utinsula Sicanium iuxta latus” . has autem descriptiones esse aptas et raras convenit, sicut etiam Horatius docet in arte poetica, dicenspurpureus late qui splendeat unus et alter adsuitur pannus” : sunt enim ornatui. crepidine saxi crepido est abrupti saxi altitudo. crepidines etiam templorum dici ipsos suggestus, in quibus aedes sunt conlocatae: et crepidines viarum, id est ipsae eminentiae dextrae sinistraeque. sane hoc loco antiptosis facta est propter metrum: 'coniuncta' ergo 'crepidine' pro 'crepidini', sicuthaeret pede pespro 'pedi'. est autem ablativus pro dativo.

[655] osinius ipse est quem supra Massicum dixit. ergo, ut diximus, [si] Osinius proprium est, Massicus appellativum: licet possit fieri ut duo nomina unius sint, ut Numa Pompilius, Alexander Magnus, Numanus Romulus. alii volunt non eundem esse Massicum, quem Osinium; nam duas civitates supra commemorat, Clusium et Cosam: et tradunt potuisse fieri ut hic Osinius rex quidem unius de memoratis fuerit civitatibus, sed sub imperio Massici egerit: nam et Rhamnetem et Romulum, quos in ducum ordinem non numeravit, reges fuisse dixit. alii hunc postea κατὰ τὸ σιωπώμενον volunt venisse, quia in catalogo eius non meminit. clusinis oris Tusciae civitate.

[658] transilit hoc sermone festinantis celeritas indicatur.

[659] vix proram asyndeton: sic enim melius. rvmpit satvrnia funem debuit dici 'cum rumpit Saturnia funem', utvix e conspectu Siculae telluris, cum Iuno aeternum servans” . ideo autem 'rumpit', ne deprehenso dolo Turnus ad bellum rediret.

[660] revoluta per aequora navem hypallage est pro 'revolutam navem'.

[661] illum autem Aeneas absentem in proelia poscit sic melius, quam sicut non nulli voluntUrbanus namque sic legit— 'ille autem Aenean absentem in proelia poscit', ut 'obvia multa virum dat corpora morti' de nautis in navi inventis intellegamus. quod non procedit; nam absens dicitur qui recedit: quod nunc Turno congruit, non Aeneae qui interest proeliis. 'ille autem Aenean' legunt, †quo si ita est quia Aeneas 'multa virum demittit corpora morti'.

[665] medio ad medium. turbo vis venti.

[666] ignarus rerum id est artis per quam evaserat: hoc est nesciens hoc pro salute sua factum, ideoque et 'ingratus', nam et queritur.

[668] omnipotens genitor duo antonomasiva pro uno proprio, utTritonia Pallas” . tanton pro 'tantone'. et constat mutilatas partes orationis accentum in eodem loco habere, in quo etiam integrae habuerunt: nam moria, id est minores particulae, ut 'que, ne, ve, ce', quotiens iunguntur aliis partibus, ante se accentum faciunt, qualislibet sit syllaba quae praecedit, sive brevis sive longa, ut 'musaque, huiusve, illucce, tantone', adduce, deduce: et haec mutilata similiter proferuntur, scilicet sub eodem accentu.

[670] quo feror? unde abii? bene variavit adverbia et pronomina. quemve reducit?? 'quem' qualem, uthunc ego te Euryale aspicio?” et quasi nescius sui est in tanta rerum permutatione.

[671] lavrentisne iterum m. quasi deliberatio est.

[672] quid manus illa virum?? syllepsis per genus: nam a manu, id est multitudine, ad viros, a feminino ad masculinum, transitum fecit. ergo figuratum et per genus et per numerum. est autem mira defectio, id est quid dicunt?

[673] quosve nefas Asper 'quosne' legit et adnotavit 'ne' pro 've', quasi expletiva particula.

[674] palantes video intellegimus eum non longe a terra fuisse: nam quod ait supra 'medio fert aequore', ut diximus, 'ad medium' accipiendum est. aut quia medium dicitur omne quod est inter finem et initium, utinterea medium Aeneas iam classe tenebat” . gemitumque cadentum accipio hinc apparet de Aenea dictum 'obvia multa virum demittit corpora morti'.

[675] ima terra dolet sibi etiam infelicium vota sublata: siquidem in mari constitutus optare sibi hiatum non potest terrae. imam autem terram prudenter dixit, quae sustinet et continet maria.

[676] miserescite venti pro petentis qualitate nonnumquam etiam mors videtur esse miseratio, ut hoc loco, item suprafigite me, si qua est pietas” . 'miserescite' autem quis ante hunc? ab eo quod est 'miseresco' et 'miserescimus'.

[677] turnus adoro id est iuxta veteres, qui 'adorare' adloqui dicebant: nam ideo et adorea laus bellica, quod omnes eum cum gratulatione adloquebantur, qui in bello fortiter fecit. adoro 'ad' vacat, et est metri causa additum.

[678] syrtis ubi harenosa sunt loca syrtes vocantur: ergo 'inmittite me ad saeva vada syrtium' aut ad harenosa loca, aut re vera ad syrtes, id est ad mundi extrema, quo me nec fama comitetur, id est ubi me nemo sciat desertorem esse.

[681] mucrone indvat aut καταχρηστικῶς dixit 'induat' pro 'feriat': aut hypallage est pro 'mucronem suo induat corpore'. si enim 'induere' est vestire, non mucrone corpus induitur, sed induitur mucro corpore, id est tegitur et vestitur.

[682] crudum crudelem, cruentum. exigat aviditas mori cupientis ostenditur.

[686] animi miserata pro 'animo miserata': nam figurate locutus est, sicuto praestans animi iuvenispro 'animo', id est illa re.

[688] ad urbem Ardeam. et ideo sic longe, ne ex propinquo statim rediret, et ut eum adfectus retineret parentis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: