[745]
[747] caedicus alcathoum hoc loco est confusio in aliquibus nominibus: nam quis sit Troianus, quis sit Rutulus, ignoratur.
[748] rapo Rapon dicitur, sicut Tarchon; sed metri causa 'n' detraxit, ut possit synaliphe fieri, sicut supra “haud procul hinc Tarcho et Tyrrheni tuta tenebant” .
[750] infrenis casu equi asperrimi, qui frenorum sperneret regimen. infrenos autem etiam homines dicimus, ut “hinc Numidae infreni cingunt” . dicimus autem et infrenus et infrenis, sicut inermus et inermis.
[751] processerat agis scilicet contra Messapum dimicaturus: quod nequivit efficere, nam a Valero ante quam ad Messapum perveniret, occisus est.
[752] havd expers non ignarus virtutis parentum.
[754] iaculo et longe fallente sagitta iactu longe fallentis sagittae: nam ἓν διὰ δυοῖν dixit, ut “hamis auroque trilicem” , item “molemque et montes insuper altos” . an 'longe' valde?