previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[202]

[204] innumeras struxere pyras hoc loco multis rebus ostendit inmensam caedem factam esse Rutulorum.

[206] finitimos tollunt in agros qui enim e longinquo venerant, referri non poterant. urbique remittunt deest 'unicuique'. et meminit antiquae consuetudinis: nam ante etiam in civitatibus sepeliebantur, quod postea Duellio consule senatus prohibuit et lege cavit, ne quis in urbe sepeliretur: unde imperatores et virgines Vestae quia legibus non tenentur, in civitate habent sepulchra. denique etiam nocentes virgines Vestae, quia legibus non tenentur, licet vivae, tamen intra urbem in campo scelerato obruebantur.

[208] nec honore ideo 'nec honore', quia 'nec numero', quod in numero et ordine honos spectatur: nam aliud verbum pendet ex altero. alii 'nec' pro 'sine' accipiunt. tunc pro 'tum', id est postquam cremare coeperunt.

[210] tertia lux mos enim erat tertia die ossa crematorum legi.

[211] maerentes hoc et ad Latinos et ad Troianos potest referri. sane 'maerere' est cum silentio dolere, 'flere' ubertim lacrimas demittere, 'plorare' cum voce flere, 'plangere' cum aliquibus dictis miserabilibus pectus et faciem tundere, 'lugere' etiam cum habitus mutatione. altum cinerem quia dixerat 'innumeras struxere pyras'. confvsa rvebant ossa focis aut quia dixit simul multos crematos: aut si ad honoratorum cadavera referas, ut supra diximus, 'confusa' propter simul animalia concremata. 'ruebant' autem de cineribus eruebant. adnotandum sane quod 'focos' dixerit pyras, cum focus ara sit deorum penatium. an quod focum dicat ubicumque ignis est et fovetur: unde et Varro focum dici vult.

[212] tepidoque onerabant aggere terrae hypallage, hoc est 'ossa tepida'.

[213] praedivitis more Graeco epitheton incongruum loco posuit.

[214] longe pars maxima luctus valde: et hoc est melius, quam quod legatur 'et longi'.

[215] hic matres quia scit ad aliquid haec nomina pertinere, non addidit 'deflebant filios aut maritos aut fratres'. cara pectora id est [caros] fratres desiderantium, utcari stat cura parentis” : et est periphrasis.

[218] ipsum armis bene repetitum 'ipsum'. ivbent volunt, exposcunt.

[220] ingravat maiorem invidiam concitat, id est graviora facit et onerat. vocari provocari.

[221] testatur testificatur etiam legatorum fidem, qui cum eo fuerunt. solum et hic bene repetitum 'solum'.

[222] simul contra variis scilicet ut illi paci faverent, alii Turno.

[223] obumbrat subaudis 'Turnum': tuetur, defendit. et est translatio ab arboribus facta, quia nomen nobilium tamquam umbra est pro aliis. hoc autem dicit: amor reginae ad favorem popularem plurimum proderat Turno.

[224] meritis sustentat fama tropaeis vel quia multos occiderat, ut etiam ipse dicturus est: vel secundum illudsunt oppida multa capta manu” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: