previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[596]

[597] at manus interea in tota hac descriptione historicum characterem poetico miscet.

[598] etruscique duces Etruria dicta est, quod eius fines tendebantur usque ad ripam Tiberis, quasi ἑτερούρια; nam ἕτερον est alterum, ὅρος finis vocatur. Roma enim antea unam tantum Tiberis ripam tenebat: Iuvenaliset quae imperii fines Tiberinum virgo natavit” . quidam sane 'Etruri' legunt, ab 'Etruria': trans Tiberim enim Etruriam dicebant, homines Etruros, quos nunc Etruscos.

[599] compositi numero id est aequati numero rationabiliter, unde et 'saepenumero' dicimus, id est frequenter et rationabiliter. hinc esttum vero in numerum” , id est in rationem, in rhythmum: unde et metra 'numeros' dicimus, utnumeros memini, si verba tenerem” . sane modo generalis est descriptio equestris certaminis, paulo post descendit ad specialem, sicut fecit in quinto et de cursoribus et de navali certamine.

[600] pressis cum habenis premeretur. pugnat autem pro 'repugnat'.

[601] ferreus hastis quaeritur quid sit 'ferreus'? utrum 'ferreus ager horret hastis', an 'ferreus hastis ager horret'. horret ager terribilis est: est autem versus Ennianus, vituperatus a Lucilio dicente per inrisionem, debuisse eum dicerehorret et alget” : unde Horatius de Lucilionon ridet versus Enni gravitate minores?”

[602] campique armis sublimibus ardent id est resplendent.

[603] celeresque Latini adludit ad militiam Romanam: namque et equites habuit Romulus, ut illo diximus locotercentum, scutati omnes, Volscente magistro” : quos celeres appellavit vel a celeritate, vel a duce Celere, qui dicitur Remum occidisse, in cuius gratiae vicem a Romulo fieri tribunus equitum meruit. alii hos celeres ideo appellatos dicunt, quod explorationes obirent et quae usus exigeret, velocius facerent. alii a Graeco dictum putant quod est κέλης.

[604] ala camillae equitatus. 'alae' autem dicuntur equites, quod alarum vice pedestrem exercitum tegunt.

[605] hastasque reductis ante oculos posita descriptio.

[608] intra iactum teli unde possit hasta emissa in hostem venire. hinc traxit Statius ut diceretquale quater iaculo spatium ter harundine vincas” . et Enniana est omnis haec ambitiosa descriptio.

[609] subito adverbium est: an 'subito clamore'? et est versus hypermetros.

[612] continvo adversis hic specialis pugna est.

[615] perfractaque pectora pectoribus rumpunt pro 'rumpunt praefractaque faciunt'.

[617] praecipitat pro 'praecipitatur'.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: