previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[553]

[554] mentem Aeneae genetrix pulcherrima misit 'mentem' consilium, utqua facere id possis nostram nunc accipe mentem” . misit autem pro 'inmisit'. et pulcherrima perpetuum est epitheton, nec ad negotium pertinens. sane bona usus est oeconomia, ut diceret instinctu numinis profectum esse Aenean ad civitatis excidium: nam incongruum fuerat, occupatum bello per se tale cepisse consilium.

[555] urbique adverteret agmen id est contra urbem.

[558] acies circumtulit vel exercitum suum huc atque illuc circumduxit, vel acies oculorum scilicet. et bona occasione pervenit ad id, ut Aeneas civitatem posset aspicere.

[559] inmunem tanti belli sine officio dimicandi. et vult inobsessam intellegi, quae sine periculo sit oppugnationis: nam inmunis est qui nihil praestat, quasi sine muniis, hoc est qui non facit munia. inpune quietam quae specialiter debuit poenas luere propter foedus abruptum.

[560] pugnae accendit maioris imago subaudis 'eum'.

[563] nec scuta aut spicula densi deponunt ex eo quod non est factum, quid fieri soleat indicavit, ut supradefigunt telluri hastas et scuta reclinant” .

[565] nequa pro 'nulla'. esto sit. ivppiter hac stat pro nobis religio est, quam laeserunt Rutuli ruptis foederibus. novimus autem interfuisse foederi et deos alios, et Iovis imaginem sceptri praesentia redditam.

[566] nev quis ob inceptum subitum mihi segnior ito tertia persona est <'ito', id est> eat. et hortatur eos, ut ita in bellum eant, quasi res fuerit ante disposita. nam hoc dicit: repentinum imperium nullam vobis adferat moram: unde est illud paulo postscalae inproviso subitusque apparuit ignis” .

[567] cavsam belli quia illic erat Lavinia.

[568] frenum singulari numero raro lectum est. et quidam hunc versum per figuram Graecam dictum tradunt, ὁμολογοῦσιν μέλλειν λαβεῖν.

[569] ervam confidenter, quasi iam non bellum sit, sed expugnatio.

[572] hoc caput o cives sic superius Drances de Turno, uto Latio caput horum et causa malorum” , id est principium. <hoc caput o. c. h. b. s. n.> potuistis enim quieti esse, si Latini foedus servassent. et ad Latinos transfert crimen Turni.

[573] foedusque reposcite flammis gravitate sermonum declamationi pondus inposuit. nam hoc dicit: flammas foederis urbis innovemus incendio: nam 'reposcite' est revocate, innovate.

[575] dant cuneum quotiens in similitudinem cunei milites disponuntur. densa mole densi cum impetu.

[576] inproviso deest 'ex', ut sit 'ex inproviso'. apparvit ignis pro 'apparuerunt': et est zeugma, ut in primoCymothoe simul et Triton adnixuspro 'adnixi': non enim solus Triton adnitebatur.

[577] discurrunt alii ad portas primosque trucidant subaudis 'inproviso': et haec simul pronuntianda sunt, ut simul facta videantur, quo vehementer vis bellica possit agnosci. 'primosque trucidant' autem, id est qui primi ad portas erant obvii, scilicet stationem agentes.

[579] inter primos inter duces, inter principes.

[581] testaturque deos id est foederis. haec altera foedera rvmpi bis rumpi foedera, bis hostes Italos fieri, bis se in proelia saeva conpelli: nam varie eandem rem iterat. bis autem foedera facta sunt, semel per Ilioneum, quando Latinus aitipse modo Aeneas, nostri si tanta cupido est, si iungi hospitio properat sociusque vocari, adveniat” , etsublimes in equis redeunt pacemque reportant” , et iterum paulo ante propter singulare certamen.

[583] trepidos inter hoc est inter trepidos.

[584] reserare ivbent id est volunt, ut Terentiusiubeo Chremetem” .

[585] trahunt ad moenia regem trahere volunt: nam animi est, non facti. 'trahunt' autem scilicet ut possit inminens videre discrimen. Donatus dicit 'trahunt in moenia' pro 'dilacerant in moenibus rumoribus suis'. ergo 'regem' de Latino dixit, 'moenia' autem hic muros dixit.

[587] inclusas ut cum latebroso in pumice pastor paene omnia comparationis istius verba ad supra dictum pertinent bellum: nam ita apes inclusae sunt, ut homines qui obsidentur: ita civitatem timentium latebras dicimus, sicut apum sunt alvearia: item pastor est et re vera pastor et ductor exercitus, ut Homerus ποιμένα λαοῦ. 'in pumice' autem iste masculino genere posuit, et hunc sequimur: nam et Plautus ita dixit: licet Catullus dixerit feminino.

[588] fumo amaro quod elicit lacrimas.

[589] trepidae rerum nescientes quid agant, ignarae auxilii, hoc est trepidae de suis rebus: Terentiussat agit rerum suarum” . cerea castra oportune hic 'castra' de his rebus quae nunc aguntur: in georgicisaulasque et cerea regna” .

[591] ater odor nove: nam in odore quis color est? sed hoc dicit: odor atrae rei, fumi scilicet 'ater odor', id est pessimus, ut 'fumoque implevit amaro'.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: