previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[841]

[843] his actis remoto a Turno auxilio.

[844] dimittere ab armis per transitum historiae usus est verbis; nam qui ab exercitu relaxantur, ab armis dicuntur dimitti: Sallustius de Oppio, ubi eum Cotta in contione ab exercitu cogit abscedere, dicit, “se eius opera non usurum, eumque ab armis dimittit” .

[845] pestes cognomine dirae proprie 'pestes' vocantur, 'dirae' vero cognomine. et dictae 'dirae', quod non nisi ante iratum Iovem videntur, utsaevique in limine regis apparent” .

[846] tartaream megaeram bene 'Tartaream' addidit, ut ostendat esse et terrenam et aeriam Megaeram: nam, ut etiam in tertio diximus, volunt periti quandam triplicem potestatem esse et in terris et apud superos, sicut est furiarum apud inferos. ideo autem dicit has ex Nocte progenitas, ut ostendat et latenter oriri et intolerabilem esse iram deorum. nox intempesta perpetuum est noctis epitheton. alio modo dicimus intempestam, partem noctis significantes.

[847] uno eodemque tulit partu dispositio haec poetae, quae dicit has et similes esse furiis, et cum his esse procreatas, hoc agit, ut ostendat illam prudentium opinionem, esse tam apud superos quam in terris, sicut apud inferos furias.

[849] saevi regis epitheton est accommodatum, id est cum saevit; neque enim est Iuppiter semper saevus.

[850] apparent videntur, praesto sunt ad obsequium: unde etiam apparitores constat esse nominatos.

[851] letum horrificum volunt Iovem non esse mortis auctorem, sed posse mortis genere vel prodesse vel obesse mortalibus.

[854] inque omen ivturnae occurrere ivssit ut Iuturnae omen fraternae mortis efficeret.

[856] non secus ac nervo per nubem inpulsa sagitta sic illa descendit, ut solet sagitta conscendere. hinc Statius traxit ut diceret de disco iactosimilisque cadenti crescit in adversos” . 'inpulsa' autem proprie, sicut supraincertum qua pulsa manu” .

[857] felle veneni amaritudine veneni, suco noxio: aut certe periphrasticos dixit venenum, ut βίη Ἡρακληείη.

[858] telum inmedicabile 'inmedicabile' est, cuius vulneri mederi non possit.

[859] celeres hypallage est pro 'celeriter': et ita celeriter, ut transiliat priusquam exeat. transilit umbras hyperbole est; namque umbra semper tela comitatur, hic ait, transit umbras sagitta: male enim quidem 'auras' legunt.

[860] talis se taliter.

[862] collecta ex nimia scilicet furiae magnitudine.

[863] culminibus desertis noctuam dicit, non bubonem; nam ait 'alitis in parvae': bubo autem maior est.

[864] serum canit triste, diuturnum, utseraque terrifici cecinerunt omina vates” : Sallustiusserum bellum in angustiis futurum” .

[866] clipevmque everberat alis signa sunt ista plangentium.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: