previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[401]

[402] hev nihil invitis fas quemquam fidere divis generalis quidem sententia est, sed loco congrua; sequitur enim et Cassandrae captivitas fidentis sacerdotio, et praecesserat armorum mutatio, quae nunc deprehenditur: alioquin vitiosa est, cum discrepat ab specialitate. est autem κατασκευή, non potuisse eos vincere, quamvis fortiter dimicarent. ecce trahebatur bene dissimulavit de stupro Cassandrae.

[403] passis ut quidam volunt 'sacris', quod sic vaticinari soleret. [ut si diceret sacris]. priameia patronymicon quidem est, sed species possessivi; 'Priameis' vero tantum patronymicon est, sicut 'Priamides'. et bene 'virgo', non filia.

[404] adytisque bene 'adytis' ostendit illam sacerdotem religiosam fuisse; non enim accedunt ad adyta nisi religiosi sacerdotes. et ἐμφατικῶς, quasi non sufficeret 'a templo', adiecit 'adytis'.

[405] tendens ardentia lumina quod est manuum oculis dedit; solent enim homines in magnis motibus manus ad caelum tendere. frustra secundum Epicureos: et est separatum.

[406] arcebant continebant, vel prohibebant.

[407] hanc speciem iniuriae faciem, quod sacerdos, quod ab adytis, quod religata, quod passis crinibus trahebatur. Cicero Philippicarum XI. “ponite itaque ante oculos, p. c., miseram illam quidem et flebilem speciem, sed ad incitandos nostros animos necessariam” . species sane medium est; nam et bona et mala est. furiata 'furiosus' est a quo furor numquam recedit, 'furiatus' qui furit ex causa. et est figura Graeca, μανεὶς τὰς φρένας. quidam sane participium volunt 'furiata' a verbo figurato apud Horatium furiare: sic 'fortunare', sic 'scelerare'. sese αὐτὸς αὑτόν.

[408] periturus melior sensus est, si ad dimicantis referatur affectum: sicut de Tarchonte, de quo dixitet medios fertur moriturus in hostes” , cum vicerit. et sese medium iniecit moritvrus in agmen] [et] bene Coroebum non suadentem pugnam, ut supra, fecit, sed mox pugnantem, quoniam sponsam rapi videbat, in cuius causa pugnandum potius fuerat, quam loquendum. densis κατασκευή, ut merito superati sint a pluribus.

[410] culmine tecto, quod ante culmis tegebatur.

[411] oritur quasi aliud initium calamitatis. caedes non proelium. miserrima autem, quia inter cives.

[412] facie veritate. ivbarum pro 'cristarum', quae de caudis fiebant: ut estcristaque hirsutus equina” .

[413] tunc danai ordo est 'tum Danai undique collecti invadunt'. ereptae σχῆμα διανοίας: non enim dicit a Troianis sublatam, sed intellegendum reliquit.

[414] acerrimus aiax Oi+leus sine dubio, quia Telamonius armorum iudicio superatus iam se peremerat. incertum est ergo, quando ab Aiace vitiata sit Cassandra: quod si, ut dicitur, in templo Minervae factum est, constat post stuprum Cassandram protractam.

[415] gemini atridae duo: quod habet excusationem, quia fratres sunt, propter similitudinem; nam numeri esse non potest; 'gemini' enim sunt proprie simul nati. exercitus omnis bene excusat propter victi pudorem: ut 'obruimur numero'.

[416] adversi e contrario flantes.

[417] eois evrus equis ab Eois equis, id est Solis, unde equi Solis oriuntur: nam Eurus ab oriente flat. notandum sane, quod, cum 'Eous' 'e' naturaliter longum habeat, metri necessitate correptum est propter sequentem vocalem. rarum autem est: nam nec proprium nomen est, ut 'Diana', nec sermo compositus, utsudibusve praeustis” .

[418] stridunt silvae excursus poeticus: qui ultra tres versus fieri non debet. [ne sit vitiosissimum.] et 'stridunt' quidam antique declinatum tradunt, ut sit prima verbi positio 'strido stridis stridit', et faciat 'stridimus striditis stridunt'. nos 'strident' dicimus a prima positione 'strideo', ut sit 'stridemus stridetis strident'.

[419] spumeus pro 'spumosus', ut 'frondea' pro 'frondosa'. atque imo 'ab' minus est, id est 'ab imo'. illi propter illud 'hic primum ex alto'.

[420] obscura nocte per umbram per umbram noctis obscurae: utmolemque et montes” .

[421] fudimus modo 'fugavimus': nam sequitur 'totaque agitavimus urbe'; alibi 'interemimus' significat. totaque per totam.

[422] mentitaque tela verbo communi: hoc est 'quae nos Graecos esse mentiebantur'. ut solet, sensum dedit rei inanimatae; non enim [illi] poterant tela mentiri. vel 'per quae nos mentiebamur'.

[423] sono discordia sono discrepantia. signant designant: aut per vocem, aut per symbolum, quo utebatur exercitus.

[424] ilicet confestim, mox. sane apud veteres 'ilicet' significabat sine dubio 'actum est'. origo autem significationis inde descendit: olim iudex ubi sententiam dixerat, si dare finem agendis rebus volebat, per praeconem dicebat 'ilicet', hoc est 'ire licet', id est 'acta et finita res est'. Terentius in adelphisem tibi, rescivit omnem rem, id nunc clamat, ilicet” . idem in eunuchoactum est, ilicet, peristi” . numero ne videantur virtute superati.

[425] divae armipotentis bene Minervam Troianis expressit iratam, cum etiam eum ante aram perisse dicat, qui sacerdotem liberare temptaverat.

[426] ivstissimus 'iustum' secundum leges vel aliqua ratione constrictum, 'aequum' iuxta naturam accipiunt. unus non solus, sed praecipuus.

[427] aequi pro 'aequitatis'. et optima figura est a feminino genere in neutrum transire.

[428] diis aliter visum aut illum non esse iustissimum: an aliter visum, quam quod rectum erat: an pro 'diis ita visum'; sic enim periit ut iniustus. et bene in ingenti indignatione Aeneae tamen nihil sacrilegum datur, vel cum sequatur 'confixi a sociis'. pereunt vel pro perierunt. panthv vocativus Graecus est.

[431] iliaci cineres naturale est iurare per id quod carum quis habuit. et excusatur, ut supra diximus, fuga. ergo fuit necessarium iusiurandum. extrema num ideo 'extrema meorum', quod existimet, nihil ex ea superesse?

[432] testor testificor: et deest 'vos'.

[433] vices pugnas, quia per vicissitudinem pugnabatur, ut Sallustius docet. legimus etiam poenas 'vices' dici: Horatiusvicesque superbae te maneant ipsum” . sed de bello usurpatum est; nullum enim proelium caret periculo. [ergo] 'vices' pericula.

[434] mervisse manu testor me meruisse, id est fortiter dimicasse: hi enim merentur occidi. bene autem evasisse se fatis inputat, cum tam senex, quam debilis Iphitus et Pelias evaserint, occisis iuvenibus. divellimur sic dixit, quasi accuset, quod non perierint.

[436] vulnere vlixi quod illi Vlixes inflixerat.

[437] protinus ad sedes priami servavit ordinem, ut primo de patria, post de rege curaverit. 'protinus' hic statim, alibi porro tenus. clamore bellico scilicet. vocati clamorem secuti. ingentem pugnam merito, quippe in domo regia, ubi aut caput rei publicae erat, aut de qua maior spes erat praedae.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: