previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[452]

[453] limen erat contra illud, obsessis foribus quemadmodum ingressus sit: et dicit per posticum, quod generis est neutri, ut Horatiusatria servantem postico falle clientem” . nam si generis feminini legeris 'postica', augurale est, ut 'antica', 'postica'. caecae non omnibus notae. usus verbum iuris: 'via' actus, usus. pervius usus] hoc Graeci andronas appellant.

[454] tectorum inter se priami per quod iter ad utramque domum Priami commeabatur, ut appareat duas domos fuisse, alteram regiam Priami, alteram Hectoris, inter quas illi aditus. postesque relicti aut relictum spatium cum domus aedificaretur, ubi ostium fieret; aut relicti ab hostibus, id est quos hostes non obsederant.

[455] infelix non cum regna manebant, sed ad praesens rettulit tempus 'infelix'. dum regna manebant 'dum' donec: et absolutus est sensus. alii tamen 'cum' legunt: sed 'cum manebant' quomodo dicimus, cum constet 'manebant' modum esse indicativum? hoc ergo sciendum est, quia, quando coniunctivus modus est, necesse est aliquid iungi aut subaudiri, ut 'cum venirem, vidi illum'. si autem 'cum veniebam' dicamus, aut modus pro modo est, hoc est indicativus pro coniunctivo: aut 'cum' non erit coniunctio, sed adverbium temporis, et significat 'tempore quo veniebam'.

[456] andRomache notum est omnibus, hanc de gente Eetionis fuisse, uxorem Hectoris, matrem Astyanactis, de qua plenius omnia in tertio libro narrantur. ferre incomitata ut et ad soceros iret saepius et non quaereret obsequia famulorum.

[457] ad soceros quare 'ad soceros', cum 'socer' et 'socrus' dicantur? sed meliori sexui respondit, id est masculino. astyanacta hunc quidam ab Vlixe, alii a Menelao, absente Pyrrho, raptum et praecipitem datum ferunt; fatis enim praedictum fuerat puerum si supervixisset ultorem patriae et parentum futurum. trahebat quasi puerum, utparvumque nepotem ipse trahit” .

[458] evado 'e' vacat, ut 'emortuus'. sane minus est 'hac', id est 'hac evado'.

[459] iactabant spargebant, quasi nihil profutura.

[460] in praecipiti in alto, unde quis potest praeceps dari: sequitur enim 'sub astra eductam'. eductam extructam.

[462] solitae naves participium sine verbi origine: 'soleo' enim neutrale est, quod caret praeterito. achaica castra videtur alios Danaos, alios Achaeos dixisse. castra ubi exercitus sit 'castra' dicuntur: unde estnos castra movemus et velorum pandimus alas” .

[463] summa extrema, ut 'supremum' summum dicimus: utpro supreme Iuppiter” . labantes faciles ad resolutionem. et est ordo 'turrim convellimus inpulimusque'.

[464] tabulata dabant quidam 'dabant' pro 'faciebant' intellegunt, utet intentem lato dedit ore fenestram” . olim sane domus de tabulis fiebant, unde hodieque in aedificiis surgentibus primum et secundum tabulatum dicimus. summum autem est quod tectum sustinet.

[465] inpulimusque quidam notant, quod non sit expressum, ubi stantes summum tectum inpulerunt. repente ne provideri et vitari possit.

[467] ast alii subeunt hic ostendit, priores perisse.

[468] telorum interea cessat genus bene addidit 'genus'. telum enim dicitur secundum Graecam etymologiam ἀπὸ τοῦ τηλόθεν quicquid longe iaci potest: quamquam legerimus de gladioat non hoc telum mea quod vi dextera versatet sequiturdixit et sublatum consurgit in ensem” . telum autem illo loco dictum a longitudine, unde et mustelam dicimus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: