previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[678]

[680] subitum pro 'subito'. adverbium est temporis secundum veteres. oritur oriuntur divina, ut Sol: ideo etquia dicuntur oritur.

[681] manus inter mutavit accentum praepositio postposita. sane 'inter' plerumque pro 'per' ponitur, sed raro apud Vergilium, uthunc inter fluvio Tiberinus amoeno” . bona autem oeconomia ad Iulum venit, dicens eum fuisse inter manus parentum. 'inter manus' autem, hoc est inter amplexus. non enim possumus eum illo tempore portatum dicere, quem et mox pedibus patris comitem fuisse, et post septem annos legimus et venatum isse et bella tractasse. mirabile monstrum τῶν μέσων est: dictum a monstrando, id est monendo. et refertur ad praesens eius significatio. 'prodigium' autem est quod in longum tempus dirigit significationem.

[682] levis pro leviter.

[683] fundere lumen apex 'apex' proprie dicitur in summo flaminis pilleo virga lanata, hoc est in cuius extremitate modica lana est: quod primum constat apud Albam Ascanium statuisse. modo autem summitatem pillei intellegimus. tangit autem, ut frequenter diximus, latenter historiam. item hoc quoque de igni ad Servium Tullium pertinet. nam cum Tarquinius cepisset Vericulanam civitatem, ex captiva quadam in domo eius natus est Servius Tullius. qui cum obdormisset, caput eius subito flamma corripuit: quam cum vellent restinguere, Tanaquil, regis uxor, auguriorum perita, intellegens augurium, prohibuit. flamma puerum cum somno deseruit: unde intellexit, eum clarum fore usque ad ultimam vitam. perite sane lucem dixit, non ut in septimotum fumida lumine fulvo” : nam et illic splendor quidem est, sed cum fumo, qui semper causa lacrimarum est. in Ascanio autem solus ostenditur splendor. Suetonius tria genera pilleorum dixit, quibus sacerdotes utuntur, apicem, tutulum, galerum: sed apicem pilleum sutile circa medium virga eminente, tutulum pilleum lanatum metae figura, galerum pilleum ex pelle hostiae caesae.

[684] circum tempora pasci crescere: utsacrum tibi pascere crinem” . sunt autem hic infiniti pro indicativis 'fundere', 'lambere', 'pasci'.

[686] sacros restingvere fontibus ignes religiosos. non quos tunc 'sacros' sciebant, sed quos mox probarunt. sanctos restingvere fontibus ignes] [et] bene 'fontibus', non aquis. 'sanctos' vero, ut venerabilius fieret. sane 'sanctum' est interdum non idem quod 'sacrum', neque idem quod 'religiosum'; interdum non aliud quam 'sacrum'. hic ergo 'sanctos' sacros accipiemus, quippe quo loco auspicia fierent, sicut ex Anchisae persona ostenditur, cum dicit 'oculos ad sidera laetus extulit' et 'da deinde auxilium pater atque haec omnia firma'. aliter 'sanctum' accipi per singula loca dicitur.

[687] at pater Anchises et hic et alibi Anchisen divinandi peritum inducit. oculos ad sidera contra opinionem Theocriti, qui eum fulmine caecatum fuisse commemorat.

[688] et caelo palmas cum voce tetendit fugae defensio est, ut videatur non solum utilis et necessaria, sed et honesta, quoniam divina suadebant. nam et ideo inducitur noluisse, ut quod vincitur et consentit argumentum voluntatis divinae sit.

[689] si flecteris aut secundum Stoicos locutus est, qui fati adserunt necessitatem: aut secundum Epicureos, qui dicunt deos non curare mortalia.

[690] aspice nos quia intuentes dii iuvant: unde estatque oculos Rutulorum reicit arvis” , et contradiva solo fixos oculos aversa tenebat” . aspice nos] <quia intuentes dii iuvant:> nam de Iove in primo libroet Libyae defixit lumina regnis” . aut secundum mathematicos, quod quidquid Iuppiter irradiaverit felix facit.

[691] atque haec omina firma secundum Romanum morem petit, ut visa firmentur. non enim unum augurium vidisse sufficit, nisi confirmetur ex simili. nam si dissimilia sint posteriora, solvuntur priora: unde estquantum Chaonias aquila veniente columbas” . nam aquila sine dubio columbis plus potest.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: