previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[120]

[121] pulsum regnis cessisse paternis non dicit quare. sed talis historia est: Idomeneus de semine Deucalionis natus, Cretensium rex, cum post eversam Troiam reverteretur, in tempestate devovit sacrificaturum se de re, quae ei primum occurrisset. contigit, ut filius eius primus occurreret: quem cum, ut alii dicunt, immolasset, ut alii vero, immolare voluisset et post orta esset pestilentia, a civibus pulsus regno Sallentinum Calabriae promunctorium tenuit, iuxta quod condidit civitatem, utet Sallentinos obsedit milite campos Lyctius Idomeneus” . relatio ergo historiae ad iniciendum Troianis Cretam eundi desiderium pertinet: et re vera aliter ad hostis provinciam ire non poterant.

[122] idomenea huius nominis paenultima syllaba, natura brevis, contra regulam producta est. sed quia quinque Graecae sunt linguae, Aeolica, Iaca, Dorica, Attica, communis; hinc fit ut in uno nomine varietas inveniatur, ut ecce in hoc 'Idomeneus'. communis lingua facit genetivum Ἰδομενέως, Dorica Ἰδομενεῦς, Attica Ἰδομένεως, Iaca Ἰδομενῆος. unde est hic in versu accusativus, sicut et Ilionea.

[123] hoste hic multi distingunt. adstare essesub hoc: quod tunc significat, quando de his loquimur quae cadere non possunt; ut si dicas terras adstare. et ostendere vult se non temere credidisse.

[124] ortygiae de hac plenius supra dictum est. pelagoque volamus [quia] ut alibimare velivolum” .

[125] bacchatamque ivgis naxon aut vitibus consitam, aut celebratam Bacchis, aut ubi Bacchus ex Indis, vel ut quidam volunt post devictos gigantes egit triumphum; nam ut supra diximus, ipsi consecrata est: quae et Dia dicitur. bacchatam [ergo] in qua bacchatus sit Liber; aut ideo gratam Baccho, quod ibi cum relicta a Theseo Ariadne libentissime concubuerit, cui etiam coronam donavit, quae postea inter sidera collocata est. viridemque donusam vel a colore marmoris Lacedaemonii, vel silvestrem.

[126] olearon non adiecit epitheton causa varietatis. niveamque paron unde candidum marmor, utPariusve lapis circumdatur auro” . sparsasque per aequor cycladas et hae quas dixit, cyclades sunt: unde minus est 'et alias'. 'sparsas' autem, quia nullo ordine continentur, ut stoechades, quae ἀπὸ τοῦ στοίχου dictae sunt; rectae enim sunt. cyclades vero non ideo dicuntur, quia in rotunditate sunt, sed quod longo ordine eas circumire necesse est. alii sporadas nomine cycladum dictas tradunt, quod sparsae sunt.

[127] legimus praeterimus, utlitoraque Epiri legimus” . tractus autem sermo a nautis, quod funem legendo, id est colligendo, aspera loca praetereunt. freta concita terris vel propter promunctoria: vel quod naturale est, ut concitatiora sint maria vicinitate terrarum, quas constat anhelitum quendam ex se emittere: unde in quinto navigaturus Aeneas Eryci sacrificat.

[128] nauticus et reliqua. celeuma nauticum est hoc hemistichium. cretam proavosque petamus celeuma dicunt. et bene metro celeumatis usus est, id est anapaestico trimetro hypercatalecto. celeuma autem quasi praeceptum: unde Sallustius aitinpediebant iussa nautarum” .

[129] proavosque sane 'proavos' appellando cognationem declarat.

[130] surgens flans, utet fando surgentes demoror austros” : econtra non flans ponens et residens dicitur, utcum venti posuere omnisque repente resedit flatus” .

[131] et tandem ad desiderium pertinet navigantum; nam sequitur 'ergo avidus muros'. curetum hi Curetes sunt primi cultores Cretae. alii tradunt Curetes et Corybantes, matris deum ministros, custodes sicut dictum est pueri Iovis, ad plurimas res maximi usus hominibus extitisse. adlabimur ostendit prosperam navigationem fuisse.

[132] ergo avidus muros ordo est 'avidus urbis optatae muros molior', non 'avidus molior'.

[133] pergameamque voco zeugma a superioribus, hoc est urbem. legitur sane in libris antiquioribus, Aeneam vere Cretam tempestate delatum locum Troiam nomine Pergamum appellavisse. alii dicunt, Pergamum in Creta conditam a Troianis captivis, qui ex classe Agamemnonis illo erant delatiibique putant Aeneam quendam, generis auctorem, Ilio incolumi cum eo ad sacrum Apollinis venisset, gravidam hospitis filiam fecisse; ex qua ortus eodem nomine Aeneas classem Agamemnonis est adgressus hieme disiectam, cui se feruntur iunxisse hi, qui Cretam secesserant deserto Agamemnone: unde loco nomen Pergamum ab illo inditum, quod obtinuisse desertores feruntur iuxta Cydoniam. quod poetam latenter attigisse debemus accipere. gentem sociorum multitudinem, 'laetam' autem propter Pergama restituta.

[134] amare focos sacrificia celebrare. quidam 'focos' lares et per hoc domicilia tradunt. ergo 'focos' pro 'penates' posuit. at e contrario penates pro focis, utflammis adolere penates” . sane Varro rerum divinarum refert, inter sacratas aras focos quoque sacrari solere, ut in Capitolio Iovi, Iunoni, Minervae, nec minus in plurimis urbibus oppidisque, et id tam publice quam privatim solere fieri. focum autem dictum a fotu, ut colinam ab eo quod ibi ignis colatur; nec licere vel privata vel publica sacra sine foco fieri. quod hic ostendit poeta; focorum enim commemoratione instantium sacrificiorum mentio inducitur: quod ita esse multis locis docetur. quidam aras superorum deorum volunt esse, medioximorum, id est marinorum focos, inferorum vero mundos. arcemque attollere tectis poetica periphrasis, id est domos aedificare: nam arx est in civitate munitus locus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: