[715]
[716] unus non [est] interpellante regina interrogationibus.
[717] fata divum quae dii hominibus tribuunt. renarrabat aut 're' vacat, ut “confieri possit” : aut apparet Aeneam ante de suis casibus cum Didone confuse locutum. et ideo hic addidit 'renarrabat', quasi quae dixerat antea, nunc ex ordine referebat, quod notat in primo “immo age et a prima dic hospes origine nobis” . sane in secundi principio duo poetae sunt versus, sicut hic tres, et similis est finis initio: 'conticuit' et 'intentis'.
[718] conticvit tandem ut “conticuere omnes” . tandem diuturnitatem narrantis expressit. notandum sane quia controversiarum more epilogos dedit sex istis prioribus libris, quos et esse bioticos voluit. nam singulis res singulas dedit, ut primo omina, secundo pathos, tertio errores, quarto ethos, quinto festivitatem, sexto scientiam. epilogos autem sic variavit, ut in primo miseratio esset Didonis, in secundo mors Creusae, in tertio Anchisae, in quarto Didonis, in quinto Palinuri: in sexto Marcelli citum deflet interitum.