previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[321] o felix] <bene> ad interrogata non respondet. o felix bene et virginitatem laudat et mortem, ut ostendat se invitam Pyrrhi pertulisse conubium et esse superstitem suis miseriis. priameia virgo] quia notum est nomen, omisit. priameia virgo Achilles dum circa muros Troiae bellum gereret, Polyxenam visam adamavit et conditione pacis in matrimonium postulavit. alii dicunt, quod, cum ad redimendum corpus Hectoris ab Achille etiam ipsa cum patre venisset, adamata est. quam cum Troiani fraude promisissent, Paris post Thymbraei Apollinis simulacrum latuit et venientem Achillem ad foedus missa vulneravit sagitta. tum Achilles moriens petiit, ut evicta Troia ad eius sepulcrum Polyxena immolaretur: quod Pyrrhus implevit. et alius ordo fabulae huius: cum Graeci victores in patriam vellent reverti, e tumulo Achillis vox dicitur audita querentis, quod sibi soli de praeda nihil inpertivissent. de qua re consultus Calchas cecinit, Polyxenam Priami filiam, quam vivus Achilles dilexerat, eius debere manibus immolari; quae cum admota tumulo Achillis occidenda esset, manu Pyrrhi aequanimiter mortem dicitur suscepisse. invenitur enim apud quosdam quod etiam ipsa Achillem amaverit, et ea nesciente Achilles fraude et insidiis sit peremptus. ante alias ideo felicior, quia virgo extincta est. una ante alias 'ante alias' hic absoluto iunxit, utfida ante alias” . iungitur tamen et conparativo, utscelere ante alios inmanior” , et superlativo, utipse ante alios pulcherrimus omnes” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 64
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: