previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[218]

[219] orantem perorantem, non precantem, ut supra dictum est: “talibus orabat Iuno” . arasque tenentem veteres aras 'asas' dicebant; postea inmutata littera 's' in 'r' 'aras' dixerunt, sicut Valesios Valerios, Fusios Furios: quod Varro rerum divinarum in libro quinto plenius narrat: necesse enim erat aras a sacrificantibus teneri: quod nisi fieret, diis sacrificatio grata non esset. quod plenius intellegi voluit, gratum hoc esse numinibus, subiungendo 'arasque tenentem audiit omnipotens'.

[220] oculosque ad moenia torsit regia ut inde pellat Aeneam; nec videatur esse contrarium quod turbantur omnia Iove Africam respiciente: nam utrumque a turpi liberat fama.

[221] et oblitos famae melioris amantis oblitos et eos dicimus qui aliquid neglegunt, vel quibus aliquid excidit, ut hoc loco; et id quod de memoria excidit, sed figurate, “ut nunc oblita mihi tot carmina” . 'famae' autem 'melioris' hoc est 'neque enim specie famave movetur'.

[223] vade, age singulis verbis et iubentis, ut 'vade'; et hortantis, ut 'age'; et blandientis, ut 'nate' expressit adfectum. voca zephyros aut quibus Aeneas naviget: unde estnec zephyros audis spirare secundos” : aut qui vehant Mercurium, utventosque secabat” , itemrapido pariter cum flamine portant” .

[224] dardanivmque ducem ordo est 'Dardaniumque ducem adloquere'. Tyria carthagine quasi homini, ita civitati epitheton patrium dedit. 'Carthagine' autem pro 'Carthagini': et pro adverbio in loco, de loco posuit. sic HoratiusRoma Tibur amem, ventosus Tibure Romampro 'Tiburi'

[225] expectat moratur, deterit tempus. non respicit urbes non cogitat, cum illum necesse sit ad Italiam navigare.

[226] celeres pro 'celer' vel 'celeriter'.

[227] non illum nobis κατὰ τὸ σιωπώμενον intellegimus. pulcherrima epitheton perpetuum, nec ad praesens negotium pertinens.

[228] graivmque ideo bis vindicat armis alii dicunt 'bis' semel a Diomedis singulari certamine, in quo a Diomede percussus est saxo: Iuvenalisvel quo Tydides percussit pondere coxam Aeneae” : et item in excidio, sicut legimusdescendo ac ducente deoethoc erat alma parens” . alii dicunt propter Diomedis et Achillis certamina singularia. sed quando cum Achille dimicavit, a Neptuno liberatus est: potest tamen hoc pro Venere factum videri: sic enim Iuno imputat Veneri quod pro ea factum est dicenset potes in totidem classes convertere nymphas” . potest etiam et alter sensus esse: nam Troia antea ab Hercule, qui et ipse Graecus fuit, capta est: ut intellegamus iam tunc Aeneam natum fuisse: nec enim multum tempus interfuit, cum constet Priamo tunc ab Hercule imperium traditum. 'vindicat' autem pro 'vindicavit': et quaedam ideo praesenti pro praeterito tempore ponuntur, ad maiorem significationem figurandam, utvel qualis equos Threi+ssa fatigatetCoeumque Iapetumque creat” , ut e contrario praeteritum tempus ad exprimendam celeritatem, utsuras incluserat auroetexiit ad caelum ramis felicibus arbos” . et 'vindicat' eripit, ut 'qui in libertatem vindicat', id est eripit servituti.

[229] gravidam imperiis quasi parituram imperia: vel unde multi imperatores possent creari, uthinc populum late regem” . ideo autem 'gravida' ablativo iungitur, quia etiam 'gravis illa re' dicimus, unde est huius origo sermonis. sic Plautus in Amphitruoneuxor tua non puero, sed peste gravida est(Am. 719). alii hunc ordinem volunt: sed fore, qui Italiam gravidam rerum abundantia et bello frementem imperiis regeret. belloque frementem exceptis temporibus, quibus a Latino regebatur, utlonga populos in pace regebat” : nam alias bellicosa fuit Italia.

[230] alto inlustri, nobili.

[231] proderet modo 'protenderet', id est propagaret. 'propago' autem si genus significet, 'pro' brevis est, utsit Romana potens Itala virtute propago” : si de arbore dicas, producitur 'pro', utflexos propaginis arcus exspectant” . 'prodere' sane significat et occulta detegere, unde proditores dicti, et decipere vel perdere, utunius ob iram prodimur” : et est in infinitum haec lexis polysemos. Plautusnam illud quod dat perdit, et illi prodit vitam ad miseriam(Trin. 340), cum de paupere loqueretur.

[233] super sva lavde id est pro sua laude. et Graecum est schema: sic enim Demosthenes ὑπὲρ τοῦ στεφάνου, id est pro corona. molitur praeparat, exercet.

[234] ascanione propter illud quod frequenter diximus, ipsi imperium deberi. ideo autem hoc asserit poeta, ut laudando Iulum Caesarem laudet, quia ab eo originem ducit, utIulius a magno demissum nomen IuloRomanas invidet arces honestior elocutio est si addamus quam rem invidemus, utLiber pampineas invidit collibus umbras” .

[235] inimica in gente praeoccupat quasi praescius: nam nondum inimica est.

[236] prolem avsoniam ut in sextonunc age Dardaniam prolem quae deinde sequatur gloria” : vel quia de Lavinia Silvium habuit.

[237] haec summa est id est mei praecepti collectio: hoc est totum propter quod mitteris, ut Iuvenalisin summa, non Maurus erat neque Sarmata” . hic nostri nuntius pro 'talis', utmanibusque meis Mezentius hic estethunc ego te, Euryale, aspiciopro 'talem'.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: