previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[436]

[437] talibus orabat aut simpliciter accipiendum 'loquebatur': aut 'orabat' ideo, quoniam preces inmixtae erant: alitermulta Iovem manibus <supplex orasse supinis>.” alibi peroravittalibus orabat Iuno” . fletus pro verbis, id est verba flebilia.

[438] fertque refertque non ab Aenea, qui nihil dicit, sed a Didone fert et refert, id est iterum portat: nam subiunxit 'sed nullis ille movetur fletibus': mire autem 'fletibus' repetit.

[439] voces vllas tractabilis avdit cur mitis, et placidus, et tractabilis non audit? quasi mirum est, excusat dicendo 'fata obstant placidasque viri deus obstruit aures'. aut certe voces tractabilis accipe, aut alias tractabilis.

[440] fata obstant excusat Aeneam, cum eum, ne ingratus videatur, non duritia mentis facit immobilem, sed voluntate divina. deus Iuppiter scilicet: unde et supra Dido ait 'Saturnius': vel certe Mercurius. obstrvit obcludit, ἐμφατικῶς.

[442] alpini boreae flantes de Alpibus, quae Gallorum lingua alti montes vocantur. et speciem pro genere posuit: nam Alpinum Boream pro quocumque vento dixit: vel quia potentiores montani sunt venti. nunc hinc nunc illinc sicut Aeneas ab Anna et Didone.

[443] it stridor ad dolorem Aeneae pertinet, de quo ait 'magno persentit pectore curas'. alte aut iugiter, diu; aut ex alto cadentes.

[444] consternunt implent, cumulant, utstrata iacent passim sua quaeque sub arbore poma” . frondes sicut lacrimae Aeneae. stipes autem media pars est arboris, quae ramos sustinet.

[445] haeret scopulis sicut ille in consilio perseverat.

[446] tantum radice in tartara tendit secundum physicos, qui dicunt parem esse altitudinem radicum et arborum.

[448] tunditur saepe pulsatur. Terentiustundendo atque odio denique effecit senex” , et ipse alibiRhipaeo tunditur Euro” . magno persentit pectore quamvis magno, sentit curas; sed eas forti pectore patitur. 'curas' potest Didonis, potest et suas.

[449] mens inmota manet ad illud refertur 'illa haeret scopulis'. lacrimae inanes quia 'mens inmota manet': et utrum 'inanes', quae Didoni nihil prosint? quidam tamen 'lacrimas inanes' vel Aeneae, vel Didonis, vel Annae, vel omnium accipiunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: