previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[473]

[474] concepit furias furore completa est. et quidam 'furorem' pro bono et innocenti motu accipiunt, 'furias' semper pro malo. concepit ergo furorem, postquam amori dolor inmixtus est.

[475] tempus secum ipsa modumque 'tempus', id est quando, 'modum', id est quo modo et qua morte.

[476] exigit ad certum redigit, ut solent ponderaiures et ad exactum redigi: ergo definit.

[477] consilium vultu tegit utspem vultu simulat” . viam rationem, remedium: ita enim antiqui dicebant, ut ipse alibiaut tu, siqua via est” .

[478] gratare gratulare, suscipe gaudium pro sorore. sic enim dicimus 'grator tibi honorem'. et bene a gratulatione incipit quae vult suum dissimulare consilium.

[479] reddat reconciliet. eum Aeneam, quem ut notum noluit dicere. eo me solvat amantem mori disponens duo mentitur, vel ut se solvat, vel ut alliget Aeneam.

[480] oceani finem ivxta finem Oceani nullus novit, sed initium: quod et ipsum potest finis videri aliunde sumpto principio. et longinquitate argumentatur. Terentiusex Aethiopia est usque haec” .

[481] aethiopum Aethiopiae duae sunt: una circa ortum solis, altera circa occasum in Mauretania, quam nunc dicit. et dicta Aethiopia a colore populorum, quos solis vicinitas torret: Graece enim αἴθειν dicitur calor, ὀπτεῖν torrere. atlas nullum nomen Graecum 'ns' terminatur.

[482] axem nunc pro caelo: non enim in axe sunt stellae. torquet sustinet, portat. stellis aptum satis perite loquitur: nam 'aptum' coniunctum dicit ἀπὸ τοῦ ἅπτεσθαι, non insignitum stellis: axis enim non habet stellas, qui est medius inter septemtriones, unde et Graece ἄναστρος dicitur. septemtriones autem non occidere axis vicinitas facit, non quia in axe sunt. ergo bene 'aptum' conligatum. Cicero in Timaeoqua ex coniunctione caelum ita aptum est” , id est constrictum et conplexum. item in oratorefacilius est enim apta dissolvere, quam dissipata conectere” .

[483] hinc mihi massylae gentis monstrata sacerdos 'monstrata' praedicta: quae est oriundo Massyla, aliquando horti Hesperidum sacerdos, nunc venit de locis quae sunt circa Atlantem: nam aliter non procedit: Massylia enim mediterranea est, Berenice civitas Libyae, unde haud longe horti sunt Hesperidum. 'Atlas' vero 'maximus' in Mauretania est. quidam tamen hos hortos circa syrtes positos tradunt.

[484] hesperidum templi custos Hesperides, Atlantis filiae nymphae, secundum fabulam hortum habuerunt, in quo erant mala aurea Veneri consecrata, quae Hercules missus ab Eurystheo occiso pervigili dracone sustulit. re vera autem nobiles fuerunt puellae, quarum greges rufam lanam habentes abegit Hercules occiso eorum custode; unde mala fingitur sustulisse, hoc est oves: nam μῆλα dicuntur, unde μηλονόμος dicitur pastor ovium. propter ruborem autem lanae, quae similis auro est, existimasse eos qui audierant, mala aurea in Africa nasci. est et alia fabula. cum nuptiae Iunonis celebrarentur omnesque dii in honorem eius conferrent munera, Terra in extremis Africae regionibus edidit arborem poma aurea ferentem: haec cum decerperent Hesperides, Atlantis sive Hesperi filiae, custodem eiusdem arboris Iuno offensa munus spoliari suum, in metum earum misit draconem insomnem, qui omnibus noctibus diebusque custodiret ramos: hoc postmodum ab Hercule interempto, qui ab Eurystheo ad hoc missus fuerat, mala sublata sunt. Hesiodus has Hesperidas Aeglen, Erytheam, Hesperiam, Arethusam, Noctis filias, ultra Oceanum mala aurea habuisse dicit. bene ergo Vergilius has ad Oceanum et Solis occasum esse dicit. epulasque draconi Hesperus rex traditur pretiosissimas oves habuisse, quarum pastor vocabatur Dracon, cui praebebant epulas regis filiae; sed quia Graece oves μῆλα dicuntur, ex dubio nomine fabula conposita est.

[485] sacros ramos vel Veneri, vel Iunoni dedicatos.

[486] soporiferumque papaver incongrue videtur positum, ut soporifera species pervigili detur draconi. sed dicimus variam vim praebere victum diversis animalibus: nam salices hominibus amarae sunt, dulces capellis, utet salices carpetis amaras” , scilicet hominibus. item cicutae secundum Lucretium hominibus sunt venenosae, cum pingues reddant capellas. ergo et papaver licet det hominibus somnum, draconi adimit forsitan. et est excusatio: potest tamen melior esse sensus, si 'servabat in arbore ramos' plena sit distinctio, sequentia vero sic accipiamus 'haec se promittit carminibus curas solvere, spargens umida mella, soporiferumque papaver', id est miscens, ut Ciceroet spargere venena didicerunt” . nec incongrue ad amaritudinem amoris mel adhibet, ad oblivionem papaver. haec enim Didoni prosunt, de qua aitnec umquam solvitur in somnos” .

[487] solvere cura liberare. duras curas bene duras affectu, quo ipsa passa est, dixit.

[489] sistere aquam fluviis et vertere sidera retro quanto magis poterit Aeneam ab incepto retorquere: vel in amorem inmittere: aut mihi auferre? vertere sidera retro utrum ut videatur etiam in caelo potestatem habere, an etiam fata posse mutare, quae secundum mathematicos sideribus gubernantur? et multi sidera hic planetas accipiunt, quia reliqua caelo adfixa sunt.

[490] nocturnosque utrum quia in nocte sunt, an quia per noctem evocantur, an noctu? ut Ciceronocturnis canibus dilaniandum” . et manes quod ad inferos manent, id est abeant.

[491] sub pedibus terram reliqua. haec non sic adfirmat, quasi ad amorem extinguendum opus sint, sed difficiliora adsignat, ut facilius de opprimendo amore credat. mugire videbis id est videbit quis, utmigrantes cernas” .

[493] magicas invitam pro 'ad magicas': aut 'magicas adgredi invitam': quia cum multa sacra Romani susciperent, semper magica damnarunt: probrosa enim ars habita est: ideo excusat. accingier praeparari. 'accingier' autem, ut ad infinitum modum 'er' addatur, ratio efficit metri: nam cum in eo ultima sit longa, addita 'er' syllaba brevis fit, ut 'audiri audirier'.

[494] tu secreta sine arbitris: et est bona elocutio rem loci vel temporis ad personam transferre, ut 'nocturnus venit', 'secretus fecit'. pyram sub specie sacrificii praeparat morti exequias.

[495] et arma gladium dicit abusive; nam ait paulo postensemque relictum” : proprie enim arma sunt quae armos tegunt, hoc est scutum, quod Graecis [solum] ὅπλον dicitur, cum cetera sua nomina habeant: unde ipse aitat Lausum socii exanimem super arma ferebant” . sed hic ideo generaliter 'arma' nominavit, ne mentione solius gladii consilium proderetur.

[496] impius qui gladium reliquit furenti. hoc autem tractum est de Homero, qui dicit gladium Aiaci datum ab Hectore et Hectori ab Aiace balteum, quae eis exitio fuerunt: nam alter tractus est balteo, alter se donato telo interemit. exuvias vestes Aeneae, quem hostem dixerat suprai soror, atque hostem supplex adfare superbum” , itemdulces exuviae” . lectvmque ivgalem eleganter etiam in morte perseverat in amore, et quatenus potest Aeneae se coniungit, si uno igne cum eius concremetur exuviis.

[497] quo perii propter extinctum pudorem. super imponas quidam 'imponant' legunt, scilicet famulae. abolere nefandi a memoria tollere, utpaulatim abolere Sychaeum” .

[498] ivvat monstratque sacerdos et 'iuvat' συμφέρει, hoc est et voluntas mihi est, et sacerdos hoc praecipit. 'que' autem pro 'enim' posuit.

[499] haec effata silet subitum silentium imperfectam orationem ex perturbatione mentis ostendit. pallor simul occupat ora scilicet ex conscientia cogitatae mortis.

[500] novis pro inusitatis et malis et per hoc magicis. praetexere autem praevelare, abscondere. et est antistrophe, funeribus nova sacra praetexere: ergo hoc dicit, Anna non arbitratur sub obtentu sacrificiorum pompam funeri praeparari.

[501] tantos furores quantos cogitabat Dido.

[502] graviora timet quam morte sychaei aut 'quam' detrahimus, et stat elocutio: aut subaudimus 'graviora timet posse contingere', hoc est quae vel fecit, vel passa est Dido.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: