previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[113]

[114] prima certamina Punico bello primum naumachiam ad exercitium instituere Romani coeperunt, postquam probarunt gentes etiam navali certamine plurimum posse: ad quam rem in hoc certamine plurimum adludit poeta. pares aut pariter: aut diversis conparabiles rebus, ut sequentia indicant 'melior remis, sed pondere pinus tarda tenet': aut 'pares' ordine remorum, quamvis Gyae tantummodo triremem dicit: aut 'pares' ita ut ante certamen videbantur. gravibus remis fortibus, utferit ense gravem Thymbraeus Osirin” : nam graves inferunt tarditatem.

[116] remige erit nominativus 'remex': Serenussemiremex Herculis” . pristim vel a tutela depicta, vel ἀπὸ τοῦ πρίζειν τὰ κύματα, id est undas incidere a secandis fluctibus.

[117] mox italus subaudis 'futurus': ipse enim familiam Memmiorum constituit. et bene laudat familias nobilium: nam a Sergesto Sergia familia fuit, a Cloantho Cluentia, a Gya Gegania, cuius non facit mentionem. nobiles autem familias a Troianis fuisse Iuvenalis ostendit, utiubet a praecone vocari ipsos Troiugenas” . a quo nomine scilicet Mnesthei. et Mnestheus sic est, ut Tydeus Tydei: nam diphthongos Graeca est. memmi pro 'Memmiorum', genetivus singularis pro plurali: vel a quo nomine genusitalu Memmi: vel a quo nomine genus 'Memmi', ut sit 'Memmi' [genetivus singularis] nominativus pluralis.

[118] ingenti mole motu, utmagna se mole moventem” . chimaeram fabula ex qua hoc nomen translatum est talis est. Bellerofontes admissa per ignorantiam caede, profugit ad Proetum Argivorum regem. a quo cum esset susceptus hospitio a Stheneboea uxore eius adamatus et de stupro interpellatus est. qui cum frequentius hoc se indicaturum Proeto minaretur, praeoccupatus a Stheneboea ipse apud Proetum accusatus est, tamquam reginae castitatem adpetisset. quem cum Proetus ad Iobatem, Lyciae regem, socerum suum cum litteris signatis, quibus praecipiebat ut puniretur, misisset, Iobates Bellerofontem adversustympios sibi Solymos, gentem ferocissimam misit. quos cum ille superasset, revertens in insidias quas sibi Iobates struxerat incidit, quibus prostratis novissime missus adversus Chimaeram, triplex monstrum, siquidem prima pars eius leo erat, posterior draco, in medio caput caprae, quod ignes efflabat. hanc ille vectus Pegaso equo qui volabat, occidit. miratus hanc eius constantiam Iobates filiam suam ei cum parte regni in matrimonium dedit.

[119] urbis opus ita magna, ut urbem putares. triplici versu omnes enim triremes fuerunt. 'versu' autem aut ordine, utille etiam seras in versum distulit ulmos” : aut 'versu' tractu a verrendo, utaequora verrebant caudis aestumque secabant” . sane unus est sensus. et est Graecum, nam illi στίχον dicunt.

[120] pubes inpellunt figura est, utpars in frusta secant” . et sciendum inter barbarismum et lexin, hoc est latinam et perfectam elocutionem, metaplasmum esse, qui in uno sermone fit ratione vitiosus. item inter soloecismum et schema, id est perfectam sermonum conexionem, figura est, quae fit contextu sermonum ratione vitiosa. ergo metaplasmus et figura media sunt et discernuntur peritia et inperitia. fiunt autem ad ornatum.

[121] domus sergia familia, utda propriam Thymbraee domum” : et inde est Sergius Catilina. tenet ultra tenet vel servat.

[122] centauro magna feminini est generis, si de navi dicas, utin eunuchum suam” , cum comoediam diceret. Iuvenalis contra sensit dicenset in tergo necdum finitus Orestes” . sed sciendum genera plerumque confundi aut metri ratione, aut hiatus causa: sic Horatiusnec cupido sordidus aufert” , cum significantes cupiditatem feminino genere dicamus. ipse etiam Vergilius aittimidi dammae cervique fugaces” , cum ipse secundum fidem dixeritcum canibus timidae venient ad pocula dammae” .

[123] caerulea aut nigra, aut altae carinae: omne enim altum nigrum est, utscrupea tuta lacu nigro nemorumque tenebris” . clventi ad ipsum apostropha.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: