previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[517]

[521] artemque pater arcumque sonantem culpat hoc Vergiliomastix: artem enim in vacuo aere ostendere non poterat: quamquam dicant periti posse ex ipso sagittariorum gestu artis peritiam indicari.

[522] obicitur superius de his particulis secundum Iubam artigraphum tractavimus; sed dicunt alii istas monosyllaborum ratione vel produci vel corripi. sane sciendum naturae esse ut breves sint: euphoniae vel Iubae ratione in conpositione producuntur, si tamen 'i' sequatur, quae licet non sit consonans, potest tamen in declinatione pro consonante haberi.

[523] avgurio monstrum 'augurium' dictum quasi 'avigerium', id est quod aves gerunt. et bene de sagitta dixit 'augurium', quae habet pennas: quamquam omnia ad unum congesserit locum: monstrum, augurium, auspicium, oraculum.

[524] sera gravia: Sallustiusserum enim bellum in angustiis futurum” , id est grave. et quod inprobant vates Aeneas amplectitur, deceptus augurii similitudine quod apud Troiam probaverat pater, utstella facem ducens” .

[525] liquidis in nubibus nubes pro aere posuit: nubes enim liquidae esse non possunt.

[527] cev saepe refixa poetice dixit secundum publicam opinionem: nam ut Lucretius dicit, ventus altiora petens, aetherium ignem secum torquet, qui tractus imitatur stellas cadentes.

[529] attonitis animis intentis, stupefactis per tonitrua, quae semper cohaerent caelestibus ignibus.

[530] nec maximus omen abnvit Aeneas amplexus est et probavit, non secundum augurum disciplinam dixit ad se non pertinere: nam nostri arbitrii est visa omnia vel inprobare, vel recipere.

[533] sume pater praecipe: nam verbum est iurisconsultorum, quo utuntur quotiens legatum non ab heredecertamen datur, sed est in accipientis arbitrio.

[534] exsortem ἄκληρον, sine sorte.

[535] Anchisae munus quod Cisseus rex Thraciae, secundum Vergilium pater Hecubae, utCisseis regina Parin creat” , Anchisae aliquando donaverat.

[536] inpressum signis inpressa signa habentem, id est emblemata.

[539] viridanti species participii sine verbi origine, temporis praesentis.

[540] primum ante omnes unum vacat. appellat vel dicit, vel salutat: Sallustius Iugurthaadveniens Volux quaestorem appellat” .

[541] praelato invidit honori id est praelatum honorem.

[543] proximus post Eurytionem. donis ad dona.

[544] extremus ostendit hos sua munera percepisse, Acesten vero sumpsisse praecipua.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: