previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[544]

[545] nondum certamine misso de peractis loquitur rebus: unde debuit dicere 'vocavit' et 'fatus est'. ergo aut tempus est pro tempore: aut sic refert, ut videatur non de praeterito loqui, sed actum praeteriti temporis ponere et referre.

[546] custodem ad sese secundum Tullium qui dicit ad militiam euntibus dari solitos esse custodes, a quibus primo anno regantur: unde ait de Pallantesub te tolerare magistro militiam et grave Martis opus” . inpubis ivli ab eo quod est 'hic pubis': nam quod ait Sallustiuspuberes omnes interfici iubet” , venit ab eo quod est 'puber'. et sunt ista communis generis, si referantur ad singulos. multitudo autem si dicatur, generis tantum feminini est, ut 'haec pubes'.

[547] fatur ad avrem sequitur et 'dic ait': unde sicut et in tertio diximus, unum vacet necesse est.

[552] campos ivbet esse patentes discessu populi iubet fieri campos patentes.

[553] incedunt pueri aut poetica licentia confundit aetates, ut modo pueros, modo iuvenes dicat: nam ait 'una acies iuvenum': aut certe secundum quosdam sequenti distinctione mutata, magistros pueros dicit, sequentes vero maturioris aetatis.

[554] quos omnis evntes quos euntes omnis turba fremit, id est cum favore prosequitur.

[556] tonsa coma 'tonsa' composita: nam proprie comae sunt non caesi capilli. pressa corona id est galea. et sermone Homeri usus est: nam galeam στεφάνην dixit. et re vera corona non potest intellegi, cum sequatur 'galeam ante pedes proiecit inanem'. sed alii dicunt potuisse eos galeas habere coronatas. Baebius tamen Macer dicit, a Caesare Augusto pueris qui luserant Troiam, donatas esse galeas et bina hastilia: ad quod Vergilium constat adludere.

[558] it pectore summo sic legendum, ne sit soloecismus. et rei inanimali dedit motum dicendo 'it'. 'summum' autem 'pectus' ait pectoris et colli confinium.

[560] tres equitum numero turmae rem Romanae militiae suo inserit carmini. nam constat primo tres partes fuisse populi Romani: unam Titiensium a Tito Tatio, duce Sabinorum, iam amico post foedera: alteram Ramnetum a Romulo: tertiam Lucerum, quorum secundum Livium et nomen et causa in occulto sunt. Varro tamen dicit, Romulum dimicantem contra Titum Tatium a Lucumonibus, hoc est Tuscis, auxilia postulasse. unde quidam venit cum exercitu: cui, recepto iam Tatio, pars urbis est data: a quo in urbe Tuscus dictus est vicus. Horatiusac Tusci turba impia vici” . ergo a Lucumone Luceres dicti sunt. sic autem in tres partes divisum fuisse populum Romanorum constat, ut etiam qui praeerant singulis partibus, tribuni dicerentur: unde etiam sumptus, quos dabant populo, tributa nominarunt. terni ductores more suo: hoc est tres.

[561] ductores pueri hic quidam distingunt, ut diximus supra.

[562] paribusque magistris et hoc adludit: nam hodieque equitum dicuntur magistri.

[564] polite progenies illum dicit quem supra a Pyrrho introduxit occisum; de quo Cato in originibus dicit, quod ad Italiam venerit et segregatus ab Aenea condiderit oppidum Politorium a suo nomine.

[565] quem thracius albis portat equus cum tres dixerit duces, duorum equos commemorat. sed aut praetermisit quod ut consequeretur necesse erat: nec enim unus pedes esse poterat: aut illo reddidit loco, ut 'cetera pubes senioris Acestae fertur equis'. quamquam multi distinctione mutata tres equos commemorent, ut sit plena 'equus bicolor maculis', et de alio dicatur 'vestigia primi alba pedis', id est primorum pedum vestigia, et 'frontem albam ostentabat alter'.

[568] genus unde atii duxere Latini propter Atiam dicit, matrem Augusti, de qua Antonius aitAricina mater” : vult enim eius etiam maternum esse genus antiquum.

[570] extremus quantum ad numerum spectat.

[573] cetera trinacrii cetera pubes equis Acestae fertur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: